# Museum Wormianum 347-2

Ole Worm, Museum Wormianum, IDOLUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/347-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/347-2

IDOLUM hiitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /d UNIVERSITATS. Biutloriien riaibribuns & UNIVERSITAIS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG aeo igi IDOLUM ISIDIS AEGYPTIACUM, quod ego teneo, Exercitatione literatiâ quartâ expressit & commentariis suis illustravit Clariss. Vir D. M. Thomas Bangius, S. S. Theologiae in Academiâ Hafniensi Profess. P. Collega conjunctissimus. Statua est ex argillâ confecta, quatuor unciarum longitudine, incrustatione coeruleâ tecta. Caput peplo quasi cingitur, cujus Syrmata anteriora per scapulas ad pectus dependent, à tergo verò unum grandius oblongum ad pedes usque descendit. Aures, unà cum nasi & totius faciei lineamentis, satis sunt conspicuae, à mento dependet barba oblongiuscula intorta. Dextra manus ad latus sinistrum reflexa tenet ligamenta per humeros dependentia, perae longiusculae, quae à tergo dependet, lineis parallelis & transversis dotatae.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
