Latin
IDOLUM
Ole Worm, Museum Wormianum 348
Unproofread scanNot analysed yet
Sinistrâ decussatim dextram secante, &ad dextrum latus vergente, hamum ad humeros vergentem sustinet. Totum, quod infra diaphragma est, panno involutum videtur, cui varii characteres Aegyptiaci &avium figurae nigro colore inductae cernuntur. Basi innititur quadratae, ejusdem cum toto coloris. Usus horum idolorum apud Aegyptios alius non fuit, quam quod cadaveribus exenteratis, &balsamo oblitis, inderent, sanctitatis cujusdam, ut arbitror, titulo. Unde in Mumiis ex Aegypto advectis reperiri solent. De quo consule Viri Clariss. D. D. Caspari Bauhini commentaria in librum 1. Dioscorid. cap. 85. STATUA ex gypso, pedis unius altitudine, artificio haud contemnendo elaborata, tres exhibet homines, quorum unus grandaevus, sub pedibus juvenis, foeminam nudam rapientis &auferentis, prostratus exclamare videtur. Credo hoc artificio expressum esse raptum Sabinarum, quam describit Livius lib. 1. Sed adeo pulchre omnia corporis lincamenta, &affectus ipsi expressi sunt, ut vix à quoquam melius id fieri potuisse arbitrer. Variis in locis Daniae URNAE effodiuntur FICTILES, figurarum diversarum, ossibus combustis &cineribus refertae, ex cadaverum humanorum reliquiis. Quo autem modo olim in his regionibus mortuos cremaverint, &cineres in his urnis collegerint, ac in tumulis è terrâ erectis seposuerint, libro 1. Monument. Danicorum à nobis editorum, legere licet. Ante hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm ISSSIC Ante paucos annos ipse in colle prope praedium Lindholmianum unam inveni, colore lateritio, figurâ cylindricâ, altitudine pedis unius; in quâ ossium fragmenta &cineres continebantur. Fragmentum unius teneo, crassae, ventricosae, coloris cinerei (quam propè Egerup, hic in Selandiâ, territorii Academici eruit Vir Celeberrimus D. D.