# Museum Wormianum 35

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/35

ubi hujus ceti ponit delineationem, ac à Belgis potuisch vocari ait, asseritque in ejus, qui captus fuit in Belgio, capite repertum fuisse plus quam quartam partem dolii, quo asservantur Haleces sale conditi, plenam ejus liquoris, quem vulgò sperma ceti appellant, Hollandis Walschot. Fieri igitur potest, ut tam in mari, quam in tali ceto, reperiatur haec materia. In ceto, quando capitur; quoniam in ejus cerebro generari videtur: in Mari, quando hic cetus pugnando cum aliis occubuit fracto cranio, vel etiam hanc materiam certo tempore, instinctu naturae, per appropriatos meatus evacuaverit sponte. Maxima vero eruditorum pars, bituminosum corpus esse putat, aliunde in mare influens, ac ibidem consistentiam & falsedinem, odoremque pisculentum acquirens; quod allatis experientiis contrarium videtur. Varias figuras habet quod vulgo pro spermate ceti venditant, vulgare illud, quod coloris est argentei, squammosum, depuratum ab ignobiliori certum est. Alioquin ex Islandiâ massulam accepi sevo similem, subflavam, in squammas non divisibilem, quam pro spermate ceti etiam venditant, nisi forte impurum sit & non depuratum. Aliud grande frustum, teres, oblongum, fibris refertum, crassum, ex Feroensibus Insulis accepi, quod etiam pro spermate ceti venditabant, sed ego spinalem Medullam Balenae potius esse existimo, & an ex eo sperma ceti elici possit ignoro. De eo suo loco agendum. Utuntur Spermate ceti seu Halosantho ad respirationem difficilem, pondere scrupuli unius. Ad casum & sanguinem grumosum dissolvendum vim habet magnam. In colicâ passione & morbis à flatulentâ materiâ ortis etiam usurpatur. Continuus tamen & creber ejus usus minime salutaris existimatur. Refert enim Encelius periisse honestissimam matronam ad ostium Tangrae ex nimio hujus abusu.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
