Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 350
Unproofread scanNot analysed yet
affabre elaborata, ut Scyphi, Patellae, Tesserae, globuli precatorii, aliaque quibus describendis non necessum esse arbitror tempus ut teramus, cum infinita ejus generis ingeniosa manus elaborare valeat. Inter reliqua visu digna est MUSCA ALIS SUCCINEIS, quae vivam tam artificiose mentitur, ut pulchrius aut melius exprimi non possit. Est praeterea GLOBULUS PARVUS, cavus, piso haud major, qui ubi aperitur ex eâdem materiâ in eo reperiuntur novem Metae, quibus pueri ludere solent, duo minutissimi globuli &tres cubi. Quae omnia exterius apparent, siquidem globulus, in quo haec continentur, ex Succino plane perspicuo elaboratus est. CAP. III. De Artificiosis è Lapidibus elaboratis. LLA ex lapide talcoso Norvagico, crassa est, ponderosa, coloris cinerei, librarum O circiter quatuor capax, cum ansâ ferreâ. In ejusmodi ollis in Norvegiâ cibos suos