Latin
CUSTANTINUS
Ole Worm, Museum Wormianum 351-2
Unproofread scanNot analysed yet
CUSTANTINUS EBERETAS SIBIT LOCUM FECERUM MANUBRIUM Cultri ex Achate, variorum est colorum, nivei, coerulei, miniati, nigricantis, purpurei, flavi, ita mistorum &locatorum, ut elegantissimam varietatem exhibeant. Longitudine superat uncias tres, crassitie pollicis, affabre politum &elaboratum, ut ei ferrum commode inseri possit, circulis &ornamentis ex argento eleganter illud cingentibus. Ejusdem longitudinis est MANUBRIUM PUGIONIS ex Jaspide viridi, cui maculae purpureae rarae sunt inspersae, ut ad Heliotropios referri debere arbitrer; sed duplo crassius, &in extremitate utrinque habet appendicem, quâ facile, ut ibidem in latitudinem, unciarum duarum cum semisse excrescat. Is qui obtulit, retulit ex κεμηλίοις fuisse D. Pauli Lutheri Medici, qui frater fuit Martini Lutheri: hoc ipso haemorrhagias variarum partium sistere solebat, quia vires ejus saepius exploratas habebat. Argento deaurato includitur ex PRASSIO elaboratum caput foemineum cum peplo, prominente facie &capillorum cirrhis, collo &pectoris portione. Eleganter virescit &prisci operis esse omnia docent lineamenta. Magnitudine est unguis humani, figurâ ovali; totum opus commendat manum &ingenium artificis. Ex ONICHE vel potius ONICHACATHE, quatuor zonis vel laminis distincto, GAMAHUjAM possideo elegantissimam dono Clariss. &Consult. Viri D. Claudii Plumii, P. M. in Academiâ Hafniensi olim J. U. Professoris celeberrimi, quae pro strato zonam habet onychinam subcoeruleam, cui incumbit facies decora muliebris ex zonâ candidâ in convexum fabricata. Huic insidet nigra Aethiopis facies, ex zonâ ejusdem coloris, tam affabre elaborata, ut per nigrae faciei superficiem oculi candidi emicent. Hisce demum viri barbati &cincinnati caput integrum additur candidum, sed capillis &barbâ luteâ, ex ultimâ zonâ elaboratis. Egregium certe &Artificiosum opus. Ex AMIANTHO confectam CHARTAM INCOMBUSTIBILEM mihi donavit Illustrissimus Marchio Caesar Alexander Herculanus, ejusque experimentum in meo Museo fecit, praesentibus aliis Illustribus personis. Chartae hujus frustulum sevo candelae inunxit, &accendit, arsit, donec sevum esset consumptum, nitidiore &candidiore remanente chartae ejus parte, quae ignem experta erat. Frusta duo mihi obtulit, quorum quodvis longitudine est duarum unciarum, latitudine unius: crassius aliquanto chartâ nostrâ vulgari, sed atramentum &calamum scriptorium sine difficultate admittit. LANA ex hoc lapide confecta, ut &funis portione digiti longitudine mihi transmissus est à Clariss. Viro D. D. Petro Boudelotio, tum Sereniss. Reginae Sueciae Archiatro. Vide cap. 7. lib. 2. CAP. IVS hitpissdigi. ub. uni-heidelberg. d