# Museum Wormianum 353

Ole Worm, Museum Wormianum, VINCIT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/353
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/353

EQuus cum suo ephippio rudissimâ arte elaboratus, duarum unciarum est longitudine cum dimidiâ, pondere aequat quatuor librales uncias. LUPUS verò minor, collo & capite erectus, caudâ parvâ, longitudinem obtinet unciae unius cum semisse, pendet verò unciam unam libralem. Quamvis in incredulis, permissione divinâ, efficax sit Daemon, piis tamen omnia cedunt in bonum. ATIDIS statua aenea, cujus effigiem dedimus lib. 5. Monumentorum Danicorum in descriptione cornu aurei, repraesentat juvenem sedentem & meditantem, dextrâ caput & mentum fulciens, sinistrâ crus sinistrum tangens. In capite mitram gerit in modum cornu incurvatam. Tota statua tres uncias longa est. Pendet quatuor uncias cum Drachmis quinque. Antiquitatis Romanae insigne Monumentum, quod dono Clariss. Soceri D. D. Thomae Finckii teneo. Videatur Pignorius in additamentis ad imagines Deorum Vincentii Cartari, & in originibus Patavinis. FIBULA ROMANA, qualem depingit Eruditissimus Vir D. Johannes Rhodius, in eleganti Tractatu de Aciâ, plane convenit cum eâ, quae quarta est numero inter eas quas à Claudio Menetrio habuit. Pondere est Drachmae unius, & multâ aerugine obducta. STYLUS AENEUS ROMANUS longus est uncias quatuor cum semisse. Crassitie pennae anserinae minoris, acutus in extremitatum alterâ, alterâ appendice rotundâ & planâ dotatus, ut ea, quae prima scripsit, altera commode deleat. Cui etiam fini stylus ipse, qui alioquin teres & longus est, paulo supra appendicem dilatatur, & figuram quasi rhomboideam acquisivit, ut prementi digito facilius aptari possit. Pondere est Drachmae unius cum scrupulis duobus. DRACO AENEUS, duarum unciarum longitudine, crassitie digiti, ita formatus ut primo grande caput, cum rictu patulo & oculis eminentibus, exhibeat, alis in dorso complicatis, quas aliud caput ore prehendit. Sub ventre caput humanum conspicitur, & pedes ungulis complicatis, qui etiam brachia quodammodo referunt, buccas capitis tenentia, inter quos pedes oritur cauda, quae mox divaricatur; sed deinde coit ac collum constituit capitis Draconis, quod per divaricationem istam se insinuat, ac in dorso extremitates alarum apprehendit, structurâ prorsus mirabili. Pondere est unciarum quatuor cum semisse. Prope Coldingam Cimbriae effossae sunt duae armillae aeneae, rarae structurae, quas ex meo Museo delineavit Vir Clariss. D. D. Thomas Bartholinus in erudito suo de Armillis tractatu. Cylindricae sunt figurae ex junctis quasi tredecim annulis, ut altitudinem sex unciarum ascendant, eâ amplitudine ut brachia hominis mediocris staturae ambire valeant. Laminae, ex quibus constant, unâ parte apertae sunt, ut pro lubitu dilatari aut comprimi possint, simul utrinque duo foramina trigona, quibus sibulae (quarum etiam aderant particulae) inseri potuerint. Externa superficies, tria obtinet crepitacula, ansae annulis quibusdam alligata, quorum duo magnitudine & figurâ dimidium referunt dalerum, tertium vero oblongum, teres, ansatum, cum capitulo in extremitate, instar bapsilis campanae. Concussâ armillâ, haec strepitum edunt magnum. Unum vero pendet uncias quatuordecim. Quem in finem fabricatae sint hae armillae, non certò constat: quidam in sacris, quidam in bellis ad strepitum excitandum iis usos esse majores nostros putant. SICAE hiitpilidigi. ub. uni-heidelberg. d

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
