Latin
355.1 to 355.4
Ole Worm, Museum Wormianum 355.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
SIGILLUM CONVIVII SANCTI CANUTIDE SIOBURG. Hoc sequitur aliud in Diametro uncias duas cum semisse tenens, cui insculptae sunt hae literae grandiores, ita ut emineant, non verò more aliarum in ipsâ materiâ deprimantur. P. R. O. R. O. M. A. Tertium aeneum minus est, in medio magnum I. exhibens, quod ambiunt literae minores, quae ob vetustatem legi nequeunt. Quartum sigillum plumbeum est, effigiem S. Gertrudis insculptam tenens, quam haec ambit inscriptio: CONVIVII SANCTAE GERTRUDIS DE SIOGWART. CALCARIA ex Orichalco elaborata, crassa, ponderosa, simplicitatem priscam prae se ferentia, dono Reverendi Viri D. D. Petri Winstrupii, Scaniae Episcopi vigilantissimi, habeo, qui retulit haec olim possessorem agnovisse Byrgerum Archiepiscopum Daniae &Sueciae primatem, in historiis nostris celeberrimum. Huc referre libet LIBELLAM seu STATERAM Siniticam, licet tota ex aere non sit conflata. Bacillus eburneus, septem unciarum longitudine, crassitie pennae columbinae, punctis &lineolis accuratissimè &minutissimè distinctus, ex altero extremorum lancem parvam aeneam dependentem obtinet, cui ponderandum aurum inditur, quod expendit pondus aeneum quadratum, seu potius tessellatum, quod filo suspensum transcurrit lineas &puncta in baculo signata. Huic autem ponderi in duobus amplioribus lateribus insculpta sunt puncta quinque, in angustioribus tria. Totum vero pondus Drachmam unam cum scrupulis duobus pendet. Universa haec fabrica thecae ligneae clauditur, figurâ Cochleare ferme referenti, in cujus manubrii extremo clavus est, circa quem volvitur operculum, ubi aperitur aut clauditur. Ferunt Sinenses Mercatores has libellas ad cingulum portare, ut oblata numismata iis ponderent &de pretio statuant. Propter affinitatem aliud LIBELLAE genus addo, quod Graecum esse dixit, qui obtulit. Lignum rubicundum, teres, in extremitate planum &rotundum ut ei nummus incumbere possit, longitudine decem unciarum, inclusum sibi tenet aliud in extremitate planè ejusdem figurae, sed manubrium habens quadratum, novem clavis plumbeis illud penetrantibus circa finem dotatum. Conjunguntut verò haec duo circa medium ferme clavo aeneo, ut jungi &disjungi possint. Aperto hoc instrumento, si latiori &rotundiori parti secundi ligni nummum imposueris duarum Drachmarum, elevabit extremitatem illam cui plumbum infixum &alteri prorsus junget.