# Museum Wormianum 355.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 355.5 to 355.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/355.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/355.5

Hinc colligo certae pecuniae probandae destinatum esse hoc organum; quamvis de ejus usu nihil certi mihi constet. Ad Artificiosa è ferro elaborata ut transeamus, primo occurrunt GLADIOLI INDICI flammati, sic dicti quod lamina instar flammae fabricatâ sit, quorum unum breviter describam, alterum enim ab eo vix differt. Longitudine est pedis unius cum semisse, utrinque acutus, in mucronem desinens, ubi ferrum incipit, basin habet crassam, obtusam, hamulis quibusdam & ornamentis variis exornatam. Manubrium ferro ubi jungitur, coronula visitur elegans, ex aere deaurato elaborata. Ex buxi ligno constare videtur manubrium, idoli cujusdam muliebris statuam, lineamentis pulchrè expressis, exhibens, facie venustâ, capillis à tergo in clunes defluentibus, auriculis magnis, manu sinistrâ occiput tangens, dextrâ versus abdomen deflexâ, pectus monile exornat. Trunco variis pampinis & maeandris exornato insidens, dextrum crus, quod bovinum est, elevat, sinistrum pedem sub ornamentis recondit. Idoli cujusdam effigiem esse Yy 2 hitpisidigi. ub. uni-heidelberq. de/d

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
