# Museum Wormianum 356.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 356.5 to 356.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/356.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/356.5

Arcus, qui calcaneum cingit, octo unciarum cum dimidiâ, axis seu spina, quae stellam continet, decem: stella constat radiis acutis duodecim, & in circumferentiâ sesquipedem cum dimidiâ unciâ tenet: Partem exteriorem tam arcus quam spinae exornat litera H. ad morem priscum efformata, coronâ regiâ exornata, & appendice ad imum volubili; Novies autem haec litera repetitur. Centrum stellae una reliquis grandior ejusdem figurae occupat. Regis cujusdam Haraldi calear fuisse indicare videtur coronatum hocce H. sed cujus praecise, nostrum non est divinare. Simile plane aliud teneo, magnitudine & figurâ non discrepans, nisi quòd loco literae H. in iisdem locis extet priscum E. pari modo coronatum, Regem Ericum an designet dispiciendum relinquo. Observare in his licet, arcum, qui stringit calcaneum, majorem non esse, quam ut commodè meo quadret: unde colligere datur, nequaquam giganteae, sed potius mediocris staturae hominem fuisse, qui illud possidebat. Non minorem sapit antiquitatem aliud quod dono Clariss. Viri D. M. Christiani Longomontani teneo, quod è ruderibus quibusdam sub terrâ effossum fuit. Arcus, calcaneo cingendo deputatus, in angulum acutum fermè & obliquè dilatatum desinit, quà spinam capit quatuor pollices excedentem: nec rectâ lineâ pedem amplectitur, sed inclinato utroque brachio ac rursum elevato, utrinque V. Romanorum effingit. Stella verò, extremitati spinae inserta, parvula est, duodecim interim radiis (quorum quidam carie & rubigine consumpti) insignita. Longitudo totius est octo pollicum. Vide figuras lib. 1. Monum. Dan. cap. 7. Vetustatem etiam quandam prae se fert Par; quod à D. Wichmanno accepi. Ferreus, qui hitpelidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglits worm ie qui calcaneum cingit, semicirculus ab interiore parte duplici dotatur fibulâ, quae lorum, quo pes stringitur, alterâ parte divisum excipere debet: Ab eo stimulus seu processus, qui rotulam aut stellam excipit, derivatus quinque fermè est pollicum longitudine, appendiculam supra se hamatam habens duorum pollicum. Rotulae seu stellae enormes sunt, in Diametro quinque pollicum, in decem radios divisae.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
