# Museum Wormianum 357

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/357

CALCAR invictissimi Suecorum Regis Gustavi Adolphi, quamvis nihil peculiare à modernis obtinet, quia tamen tanti fuit Herois, in Musei mei ornamentum asservoPrimò Stellam seu rotam ejus calcaris, quod gestabat cum prope Lipsiam anno MDCXXXII. contra Caesarianos fortiter pugnando occubuit, auro inclusam & eleganter exornatam, numeris quoque anni, & diei mensis quo hoc factum exhibentem, me donavit Illustrissimus Comes Christianus Rantzovius, ut in rei gestae memoriam inter Rariora mea asservarem. Paulò post reliquum Calcaris obtinui à Nobilissimâ viduâ Comitis Holkii, qui in conflictu fuit cum occumberet. fig. c.s anoo

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
