Latin
358.1 to 358.4
Ole Worm, Museum Wormianum 358.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Norvegiae incolis familiaris est Catharrus, qui hyeme ad uvulam &fauces palati magnâ vehementiâ descendens eam in tantum molem extendit, ut, nisi maturè debita adhibeantur remedia, suffocationis immineat periculum. Quia vero non semper in promptu sunt apta remedia, ad Chirurgiam confugiunt, &uvulam totam propendentem forfice auferunt, sine omni incommodo aut vocis laesione. Quia vero haec operatio non adeò trita, egregium in hunc usum Instrumentum excogitavit Rusticus quidam Dioecesis Bergensis, Canutus Thorberni dictus, quod cum aptum satis sit, &citò, tutò, &jucundè sine dolore uvulam amputet, sic delineandum duxi. Lamina ferrea plana, 3xj. longa, in extremitatum alterâ globulo parvulo exornata, paulatim ampliatur, donec circa medium duarum acquirat unciarum latitudinem, quae paulatim minuitur &ad unciae unius cum dimidiâ aequalem angustiam redigitur, quo, machinis ab alterâ parte laminae existentibus, pro lubitu extendi &exseri potest, ut uvulam exseindendam comprehendat, in hac parte clavus extat mobilis, qui scindens, ferrum, alterâ extremitate ei annexum extendit, &retinet donec laxari usus postulat. Hic autem clavus duobus retinaculis nectitur, quorum alterum extensum firmat, ac retinet, alterum compressum laxat, ubi exscindenda uvula. Quae omnia ex Icone melius patent. JACULA INDICA varia sunt, quorum structuram facile collegerit quispiam ex descriptione, quam jam promam. Omni ex parte ferro non constant, sed ligno tereti, levi, in acumen paulatim desinente, quatuor pedum cum semisse longitudine, ferrea praefigitur cuspis, sex pollicum longitudine, mucrone acutissimo, quadrato, paulatim se dilatante, ac alas duas (utrinque unam) acutissimas constituente: quae, quo minus infixum jaculum sine magnâ partium dilaceratione &dolore extrahi possit, impediunt: demum partem excavatam exhibent, cui lignum teres inseritur, crassitie pennam Olorinam non superans. Magno impetu &violentiâ in obvia jaculari possunt, ac penetrant facillime, ut eorum violentiae nil nisi ferrum aut aes resistere possit. Ejus generis esse videtur quod titulo HASTAE AMERICANAE accepi, longitudine est pedum quinque, crassitie digiti minoris, in summo cuspide ferreâ acutissimâ, folium Myrthi referente, dimidii pedis longitudine, latitudine trium digitorum, dotata. Imum ejus ferrum aliud occupat, etiam dimidium pedem longum, quod in aequalem excurrit latitudinem quadratam, cujus pars infima acumine non cedit aciei cultri.