# Museum Wormianum 359-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITETS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/359-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/359-2

UNIVERSITETS. DISUIOTHEN ΠEΙDELBERO UMIVERSITAIS. BIBLIOTHEK HEIDELBERG nummi Rhodiensis expressum arbitror, de quo consule Antonium Augustinum Dialogo II. & Seldenum de jure Naturae lib. 2. pag. 229. ROMANORUM prisca numismata mihi magnâ varietate & copiâ sunt, quae vulgò Medaglia dicuntur, tam Graeca quàm Romana, argentea & aerea. Et quidem ex Denariis argenteis Drachmam maximâ ex parte ponderantibus ultra sexaginta, in quibus, ab alterâ parte, variorum Imperatorum cernuntur effigies affibrè expressae; ab alterâ, divorum statuae, aliaque Emblemata. Cernere etiam licet ante tempora Imperatorum cusa, in quibus Roma cum Casside, Romulus & Remus aliaque cum Consulum nominibus extant.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
