# Museum Wormianum 36.7-9

Ole Worm, Museum Wormianum, 36.7 to 36.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/36.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/36.7

Salix enim, aliaeque ejus generis plantae, licet conspicuum non ferant semen, ut alia, interim per totum corpus principium illud obtinent, quo per particulam avulsam propagari possint. Huic efficienti proximo seminali, aut in materia existenti, aut aliunde accedenti, suppetias fert coelestis calor, omnia in actum redigens quae potentiâ in rebus latitabant. Quod verò lapidum tanta sit diversitas, id cujusvis formae specificae adscribendum, quae competentem nacta materiam, illud, ad quod destinata est, perficit. Lapides locum peculiarem, ubi generentur, sibi non vendicant, sed ubivis terrarum inveniuntur, tam vulgares quàm pretiosi. Ex Indiâ Orientali, Persiâ, Chinâ, praestantiores ad nos deferuntur. Alioquin in specie, quidam in aquis, ut silices & saxa: quidam in aëre, ut Ceraunia: quidam in terrâ, ut major pars: quidam in plantis, ut semen Saxifragae: quidam in animalibus, aquatilibus, aëreis, terrestribus; ut in specie patebit. Lapides in certas classes redigere difficile admodum est, cum mirè in iis ludat Natura. Sive enim ratione coloris, sive figurae, sive substantiae dividas, diversae naturae saepissime coincident. Multum in eo sudavit Anshelmus Boëtius, quem consulere licet. Nohitp: sidigi. ub. uni-heidelberg. de / diglitsvorm 1b Nobis placebit haec divisio quâ dividuntur in minus pretiosos & pretiosos, ut ab ignobilioribus ad nobiliores paulatim ascendamus. Minus pretiosos dicimus, qui pretio non usque adeo magno comparari possunt, habitâ proportionis ratione: Pretiosas vocamus Gemmas, quae carè venduntur. Minus pretiosi sunt magni vel minores. Magni, vel duri, ut saxa, silices, pyrites, marmora: vel molles, ut Alabastrum, Gypsum, Calcarius lapis, Talcum. Minores hujus generis; Lapis Tuberonum, percarum, oculi cancri, &c. qui molles sunt: Duri, Haematites, Lapis Lazuli, Armenus, &c. Pretiosos etiam dispescimus in majores, ut Jaspis, Nephriticus, &c.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
