# Museum Wormianum 360.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 360.5 to 360.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/360.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/360.5

De INDICIS Numismatis pauci scripserunt, quaedam igitur addam de iis quae possideo. Primò occurrit LARINA dictus nummus, qui rotundus non est, sed ex oblongo, crassiori tamen, compresso filo argenteo, conduplicato, constat, literis Indicis utrinque exarato. Horum quinque Dalerum Imperialem constituunt; pendet enim Drachmam unam cum scrupulis duobus. In SIAM monetae loco utuntur globulo argenteo, nomine TIKAL, ab alterâ parte compresso, figuram p exhibente, ab alterâ rimulam obtinente; serupuli unius pondere. Est & moneta alia minima deaurata, FANNO dicta, sed ex unâ saltem parte characteribus quibusdam exornata. Relatum mihi est, horum duodecim valere unciale, quamvis pondere scrupulum dimidium vix aequent. Ex JAVA mihi allatum monetae mirabile genus, ex plumbeâ, aut ejus generis metalli constans materiâ. Rotundum quidem, sed quadrato & satis amplo foramine pervium, characteres quosdam circa ambitum habens, pondere exili. Tres enim scrupulum constituunt, ab incolis PITHIS vocari ferunt. Hujus figurae mihi duo genera, alterum aeneum de quo postea, alterum plumbeum jam descriptum: Dicunt ducentas hujus generis filo alligatas circumferri, sed quandoque undecies mille, quandoque duodecies mille aequivalere Dalero Imperiali. rotunda namque PIASTER moneta Chinitica sic dicta ejusdem ferme est figurae, est, & in medio foramen quadratum obtinet, sed minus prioribus. Ut Javanica ex plumbo; hitp: ssdigi. ub. uni-heidelberg. de / diglit worm 165510375 plumbo; ita Sinitica haec ex aereâ constat materiâ. Characteres quosdam Siniticos alterâ parte obtinet, decussatim crucis in modum sitos inter orbem exteriorem & foramen quadratum. Quaelibet Drachmam pondere aequat. Per foramina quadrata fila trajiciunt Indi, atque ita colligata gestant.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
