Latin
UNIVERSITETS
Ole Worm, Museum Wormianum 361
Unproofread scanNot analysed yet
Non possum quin hic etiam mentionem faciam Nummorum DANICORUM in ollis &urnis sepulchrorum collibus inclusis inventorum, qui etiam antiquitatem sapiunt haud contemnendam. Omnes mediocris solidi Danici non superant magnitudinem, ex argento conflati. Sunt qui nomen Ludovici Imperatoris praeferunt, ita enim habet inscriptio, HLUDOVICUS IMP. ab alterâ parte majoribus characteribus, †VENECIAS. Alius ab unâ parte Crucem ostentat, quam circumdat inscriptio, †HLUDOVICUS IMP. ab alterâ templum, quod ambiunt hae literae, XRISTIA NA RELIGIO. Quod si Ludovicum Pium intelligant Imperatorem, filium Caroli Magni, ad annum necexxx. se extendit eorum aetas. Alius hoc exhibet, EDELRED REX ANGL. Hic Anglicum Imperium obtinuit circa annum Christi DCECLXIV. Est &qui Canuti Magni titulos praeferat hoc pacto, CNUT REX ANGL. ad annum Christi MXVII. referendus. Ecce Tibi quorundam specimen.