Latin
365.1 to 365.4
Ole Worm, Museum Wormianum 365.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VIII. De Artificiosis è Plantis elaboratis. ERBA PATI seu MAGVEY lenissima, species Aloës Americanae, foliis angustis, minoribus &tenuioribus, ad purpureum vergentibus colorem, radice magnâ &fibrosâ est. Ex hujus plantae fibris conficiuntur fila tenuissima &elegantissima, quae PITA dicuntur, quae foeminae Mexicanae maximi faciunt &ad varia opera utuntur. Horum filorum mihi duo sunt genera, unum rude adhuc &non satis ad opera praeparatum, alterum in fila quibus neri potest aptatum. Vide Margravium lib. 2. Hist. Plant. cap. 16. Mecum haec fila communicavit Vir Clariss. D. Johan. de Laet, amicus meus, dum viveret, charissimus. FILUM CONTRA SPASMUM nil aliud est quam filamentum ex nervis Rangiferorum confectum, quod parti spasmo laboranti impositum, morbum tollit. Et quamvis ratione materiae huc non spectet, ratione formae hic de eo agendum obiter existimavi. Ex arundinibus confectus est Pecten, quem Americanum vocabat is qui obtulit, dentes ex corticibus arundinis videntur confecti, &separatim nexi; extremitates claudunt ossa quaedam lata, sed dentes junctos in medio firmant arundinis maculati frusta oblonga: longitudine est unciarum quinque CULEI ex storeis foliorum arundinaceorum, in quibus Gariophylli ex Indiâ Orientali navibus nostris sunt advecti, viminibus quibusdam ex junco Indico, vulgo ROTTINS dicto, ligati &cincti, ex quibus etiam ansas habent. Longitudine ut plurimum sunt pe dum quinque, amplitudine cum tonnâ nostrâ certant. Gariophyllis Indicis referti, magnâ copiâ ad nos deferebantur. CORBIS INDICA non ex viminibus, ut vulgò sit, sed ex Arundinum Indicarum corticibus dissectis, ac decussatim se secantibus, confecta, ita ut figuras rhomboides, ex his decussatis sectionibus constitutas, singulas stipet unus ordo per lineam rectam ab apice ad extremum totam ambiens. In Diametro pedem unum habet, longa pedes duos circiter. Cum ad nos devehebatur, repleta erat Costo Arabico, quem vulgo Cinamomum album vocant. Ex Sparto claborata corbis Indica, pilei planè refert figuram, cui ablatus limbus, adeò ut quidam Africanum pileum existimaverint.