# Museum Wormianum 366

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/366

Quâ suum recipit operculum, foliis palmae purpureis & flavis alternatim dispositis nitet. Parietes capsae, crassae quamvis, gravitatem tamen nullam operi conciliant. COROLLAE PRECARIAE, quibus in precibus annumerandis utuntur Pontificii, mihi sunt variorum generum, sed huc tantum spectant illae, quae ex Vegetabilibus sunt confectae. Ejus generis mihi una est, Romae elaborata, cujus globuli ex stramine eleganter contexto constant, tam majores, quam minores. Ita verò sunt dispositi, ut post decem parvos sequatur unus major. Sunt verò sexaginta minores, praeter eos qui appendicem constituunt cruciformem. Ornamenta vero ex eâdem materiâ confecta e glandes referentia extremum occupant. Junguntur verò omnia ligulâ sericâ, ut suâ pulchritudine ob artificii raritatem oculos eleganter pascant. Planta quam lachrymam Jobi vocant, species lithospermi, grana magna, pisorum fermè magnitudine, lapidea & dura admodum fert, in quibus semen reconditur, colore sunt vario, in primis vero cinereo & ad nigrum inclinante. Ex his etiam mihi est confecta corolla precaria, sed non nisi quinquaginta constans granis, exceptiis iis quae crucem adjunctam constituunt. Post decimum quemque sequitur globulus polygonus ex nigro Gagate confectus. Haec autem omnia junguntur filo ferreo catenae instar. PANIS frustum mihi est ex extremo involucro Nucis Indicae confecti, qui procul dubio tempore necessitatis in usum saltem venit. Sapore enim est haud grato, colore luteo. Alius Panis ex Yucâ seu Mandiocâ, similis biscocto similagineo, sapore non ingrato, ex radice Yucae confectus est. Varios autem modos conficiendi Brasilienses habent. Simplicior hîc: Mandiocca cruda cultro ab exteriore cortice liberatur, hinc purâ lavatur aquâ, scinditur in particulas ligulae figurâ, duos circiter digitos longas, semidigitum latas. Particulae hae exponuntur Soli per biduum ut exsiccentur, non expresso succo, siccatae sunt albissimae, ita ut cretae loco inservire possint ad scribendum, tunduntur in pollinem in mortario ligneo, ex quo panis coquitur delicatissimus, albissimus, certans cum pane similagineo optimo. Fit etiam ex hac farinâ biscoctus diu durans, cujus frustum mihi est sapore haud ingrato, quod ex Insulis Canibalibus cum nostris navibus huc est delatum, diu asservari posse videtur. Ex Corallio rubro effictum Cranium humanum, magnitudine Pisi majoris, artificium non olet singulare, ruditer enim saltem elaboratum est. Sed quia ad plantas Marinas refertur Corallium, hic ejus facienda erat mentio. CAP. IX. De Artificiosis è lignis elaboratis. LOBUS BUXEUS polygonus, omnia Sciathericorum, quae fingi possunt, obtinens O genera, duorum pugnorum est magnitudine; latera habet viginti sex, quorum

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
