Latin
368.1 to 368.4
Ole Worm, Museum Wormianum 368.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
HASTAE seu venabula Gronlandica, sex circiter pedum, ex ligno constant abietino, in summitate foramen obtinent, cui ossea inseritur cuspis, mobilis, &ligno loris ex cirrhis Balenarum confectis alligatur. Circa hastae medium hamus quidam osseus conspicitur, foraminulis pervius, per quae transiens ejusdem mareriae lorum, illum ligno aptat, cujus usum esse arbitror, ut fortiori manus impetu in obvium hostem aut feram trudatur. Ei non plane dissimile est JACULUM, perticâ enim constat ligneâ, pedum quatuor, in cujus apice foramen est, quod acuminatam recipit basin, grandioris ex osse hamato cuspidis; quae, Balenas aut pisces grandes ubi venantur, ipso ictu è sinu suo excidit. Sed quia loro, ex corio fabrefacto Balenae, circa medium ligni firmiter ira alligatur, ut appositum verticillum motum bestiae sequatur, à ligno divelli nequit. Hoc enim aquae supernatans, praedam, longius licet divagatam, tandem prodit. Cuspis vero ossea, quinque hamis praedita, longitudine tertiam lignei manubrii aequat partem, crassitie pari. Est &instrumentum aliud ligneum Gronlandicum, quod cujus sit usus nondum constat. Hastae corpus ligneum, quatuor pedum longitudine, dilatatur paulatim circa finem; hinc utrinque duabus alis, palmae longitudine &latitudine, ovalis fermè figurae, osseis clavis ligno affixis dotatur. Inter alas autem has os est teres, pollicari crassitie &longitudine, in cujus extremo sinus quidam seu acetabulum extat, quod cujus sit usus ignoratur. SAGITTAE Gronlandicae, duorum pedum longitudine, ita sunt compositae, ut apex acutissimus osseus, nunc duobus, nunc tribus hamis dotetur, qui ligno firmiter adeo alligatur nervis, ut dimoveri nequeat. Quà nervum tangit, rimâ ei excipiendo dotatur, supra quam binae alae, ex avium pennis, nervis ligno aptantur, ut ciratiori ferantur cursu, dum ejaculantur. ARCUS FINNICUS, seu Lapponum, sex ferme pedes longus, ex ligno constat abietino, cirrhis Balenarum primo obducto, deinde cortice Mediano Betulae, spiratim circumvoluto, tectus, figurâ semicirculari. ARCUS ex Indiâ Orientali octo est pedum, ligno constans tereti, recto, non incurvato, in superficie laccâ, seu incrustatione rubicundâ, obducto.