Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 369
Unproofread scanNot analysed yet
FERRATAE, seu ferro armatae, variorum etiam sunt generum, quaedam lanceas acutas in extremitate referunt, quaedam bifurcatae, quaedam tricuspides, acutae omnes &adfortiter laedendum comparatae. SCYTHICA SAGITTA ex Tartariâ allata, licet omni ex parte ex ligno non sit, huc tamen spectat, longissima est &levissima, maximâ ex parte ex arundine constans. Longitudine pedes quinque attingit, ita ut tres pedes compleat Arundo circa basin alata; pedem unum semis, lignum teres solidum, firmum, olorinae pennae crassitie, arundini infixum, filisque alligatum tenet. Hamatam cuspidem ligni extremitati filis aptatam fuisse, ex osse confectam, residuum ejus docet. Modulus LUPATI, ad indomitos equos fraenandos, quem, ex ligno, suâ manu fecit Illustrissimus Princeps meus D. Christianus V. P. M. cum ob artificii raritatem, tum quòd tanti Herois ingenium &in Mechanicis industriam abunde probet, mihi semper fuit gratissimus. Praeterquam enim quòd à tanto Principe liberaliter mihi collatus, de ejus in me affectu testetur; ob artificii nitorem &pulchritudinem, omnibus qui viderunt, pro miraculo erat. Veri lupati ferrei omnino exprimit figuram &magnitudinem, adeò ut nihil in eo desideretur. Ipsius insuper Principis nomen C. litera coronata, cum numero quinario, insculptum habet. Pedem longitudine superat opus, quod laudat artificem. a ExteA 2a hitpis sdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm i b