# Museum Wormianum 37-2

Ole Worm, Museum Wormianum, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/37-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/37-2

occupat locum, Danis een Kampesteen: forfan quòd minoribus ejus generis in bellis usi sint veteres, eaque fundis & aliis Machinis in hostes jaculati sint, ut apud Virgilium 2. Aeneid. Iamque faces & saxa volant, furor arma ministrat. Intelligimus autem lapidis ignobilioris speciem majorem, ex quâ integri quandoque constant montes & rupes, ex impuriore materiâ lapidescente ortam, colore vario, obscuro tamen & ingrato. Quo crassior fuerit materia & ignobilior, eo viliora gignuntur Saxa, quia, quae crassa sunt, minus densari possunt, ideoque partes ejus minus cohaerent. Saxorum multae sunt differentiae, quae partim à consistentiâ depromuntur: unde quaedam arenaria, quaedam crustosa, quaedam limosa sunt: partim à qualitatibus, unde aliud laeve, ut tophus, aliud liquabile, ut silicis genus, aliud olidum; partim ab usu, ut cos, saxum calcarium, quadratum, aedificiis aptum, molare, quo frumentacea moliuntur. SAXUM ARENARIUM dicitur illud, quod asperum & veluti ex arenis compositum, idcirco & laevorem nullum admittit, utile tamen est aedificiis fabricandis, quia calcem bibit. Primum ejus generis, arenis constat crassioribus bene compactis. Cujus mihi unum est genus, cinereum, nigricans, intermicantibus scintillis aureis. Aliud genus est, quod tenuissimis constat arenis, micis argenteis intersplendentibus, molle adeo ut digitis teri possit. Ex eo arenulas conficiunt Scribae, quo atramentum in chartis exsiccent. Invenitur prope Medelfartum Fioniae, in promontorio quodam Freti. Colore hoc variat: quibusdam in locis luteam praebet arenam, ut Fribergi in Germaniâ: quibusdam rubram, ut Rochalitii, quibusdam cineream, quibusdam in rubro subnigram, quibusdam rubram aureis micantem micis. Hoc Saxum variis quandoque rebus gravidum apparet. Continet enim silices, conchas, pectines & alia corpuscula. Arenarii saxi genus est quod ex Gotlandiâ ad nos adfertur, ex quo statuae & alia efformari solent. Inter saxa arenaria, aut cotes, reponendus mihi videtur LAPIS ARCUM referens: oblongus est, teres, paululum incurvus, colore cinereo, quibusdam in locis compressus, instar costae magni cujusdam animalis, aut ceti, quam non inepte refert, superficie laevi, longitudine pedum sex, crassitie brachii infantis; Sed quia circa medium fractus erat, vinculo ferreo colligavi utrasque extremitates. Ex Norvegiâ accepi. Is, qui misit, dixit in flumine quodam repertum esse, & arbitrari se arcum fuisse in lapidem conversum: sed figura arguit lapidem esse sui generis, non admodum durum, siquidem ferro facile atteratur. Ego cotis vices sustinere posse arbitror, quod etiam cultri affrictu probavi. SAXUM ODORE VIOLAS REFERENS ad me transmisit Vir Clarissimus D. D. Jacobus Jani, Medicus Regius, ex monte Calenberg in Misniâ erutum. Frustum verò est trigonum, altero laterum colore praeditum cinereo, reliquis maculis quibusdam nigris & puniceis cum micis aureis interspersum, rude alioquin & impolitum, inaequale, pondere uncias quatuor circiter aequans; naribus admotum suavem spirat violae odorem, qui lapide calefacto manifestius sentitur. Hujus lapidis mentionem fecisse videtur Agricola de Nat. fossil. lib. 5. cap. 17. ubi inter reliqua sic inquit: Verùm non ipsi solum (de Misenis Aetitibus loquitur) suaviter olent, http:ssdigi. ub. uni-heidelberq. c

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
