Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 37-3
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITATS. BiBLlOThE HEIDELEERO UMIVERSITATS. BIBUIOThEK HEIDELBERO olent, sed etiam tum Saxi in Calenbergo ad Aldenburgum reperti fragmenta, tum Silices in Berningero monte, in confiniis Misniae &Boëmiae sito. Si tanta ibi erui fragmenta possent, ut ex iis fornaces in hypocaustis extrui valerent, hyeme grato odore afficeretur tota domus. At idem Agricola lib. 1. Fossil. cap. 5. odorem hunc non esse ipsius Lapidis, sed musci ei adhaerentis putat; Sic enim circa finem capitis: At Geodes Misenus &Berningeri lapis, non ipsi olent violam, ut nec Aldenbergii saxi fragmenta, sed muscus qui ei adhaerescit: Haec ille. At meum, quod jam aliquot annis sine musco servo, fragmentum Lapidis Aldenbergici, adhuc violam olet.