# Museum Wormianum 371.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 371.1 to 371.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/371.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/371.1

Figurâ est oblongâ & convexa, ita ut superior pars, quae caput defendere apta est, angustior sit inferiore: Ansae vero duae, quibus sinistro brachio aptari potest, ex firmissimo corio, quatuor ferreis clavis, latioribus in extimâ superficie capitibus, corpori aptantur, ut gladiorum ictibus amputari nequeant. Opus aevi licet vetustioris, ingenii tamen acrioris. POCULUM ligneum tantae tenuitatis centum in se torno elaborata tenet, ut crassitie chartam non superent, contactum enim vix ferunt. Ita verò comparata sunt, ut unum alterum excipiat ordine, donec ad minimum fuerit deventum. Primum & majus pede & basi dotatur, quibus reliqua carent. Clauduntur vero omnia thecâ ligneâ firmiore, ut sine periculo tractari & gestari possit. Donum Illustrissimi Comitis Christiani Rantzovii. Est in Norvegiâ, districtu Christianiensi, Rusticus quidam αὐτοδίδακτος, qui caelaturâ cum quovis artifice certare audet, quamvis artem nunquam à quovis didicerit, & solius cultelli ope id praestet, quod alii multis & diversis organis. Is ex ligno Aceris CANTHARUM fabricavit, qui penes me jam est, quatuor librarum capacem, qui proportione, ansâ, operculo & reliquâ caelaturâ maxime nitet. Arcem enim Agershusanam, cum horto, piscinis & adjacente territorio, tam eleganter in eo sculpsit, ut, solo ingenio id praestare potuisse eum, negaverint qui opus viderunt. CISTULAE Indicae vel Chiniticae ex ligno elaboratae, laccâ quâdam sunt obductae, tam nigrâ, quam rubrâ, variisque imaginibus aureis lineis constantibus exornatae. Laccam hanc Trigautius Bitumen vocat (sed, ut mihi videtur, improprie) simile lacti ex arboris cujusdam cortice expressum, ac instar picis glutinosum, ex quo conficiunt Sandaracham quandam Hoc Lusitani CIARONEM, Sinae CIAE vocant. Eo mensas, lecticas, supellectilem, domos ipsas & navigia inficiunt, varioque ad lubitum colore ornant. Quae omnia deinde ad instar speculi splendent, & nitore suo oculis, laevitate etiam manibus, cum aequali majestate blandiuntur, & multam ferunt aetatem, &c. PENARIUM Chiniticum, in quo peregre profecturi cibum ac potum asservare solent, pedis unius cum semisse longitudine, unciarum novem latitudine, unius pedis altitudine, ita confectum est, ut supra columnas quatuor superius firmetur tabulatum, atque in duas partes dispescatur. In priori capsulae tres continentur quadratae, eduliis asservandis deputatae: in alterâ lagenulae duae, ex Marcasitâ argenteâ elaboratae, collo angustiore, sed ventre amplo & globoso, quas inferius inversa quaedam capsula quadrata, duobus foraminibus, lagenularum infimam partem ambientibus, fundo suo firmat, ne gestando cadant.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
