# Museum Wormianum 371.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 371.5 to 371.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/371.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/371.5

Supra has lagenas aliud parvum, columnulis quadratis firmatum, extat tabulatum, peculiaribus quibusdam minoribus capsulis deputatum, itidem quadratum. Tota verò haec machina laccâ rubrâ, nigrâ, auro, variisque ornamentis & coloribus eleganter est incrustata. SCYPHUS Russicus ex ligneis asserculis conglutinatus, magnus est, decangulus, pedem in Diametro habens, intus & foris laccâ rubrâ obductus, nisi quòd fundi exterior superficies nigra sit. Exterius auro aliisque coloribus pingitur, sextariorum quatuor capax; pes enim ad fundum usque liquorem etiam capit. Scutellae etiam parvulae ex subtili ligno, vernice flavâ & maculatâ obductae, sua habent Cochlearia, eodem modo exornata. TUBULORUM, quibus Tabaci fumus hauritur, ligneorum tria peculiaria mihi sunt specimina. Unum in Indiâ Orientali confectum, quatuor pedum longitudine, sistula est tenuis Olorinae pennae crassitie, quae in partes quatuor dividi potest, ita enim una pars alteri inseritur, ut commode, quando fumo constipatur cavitas, separari sine incommodo possint, & rursus jungi. Exterius coloribus variis depingitur, ac laccâ incrustatur. In extremitatum alterâ, ex luto indurato fabrefactum est receptaculum, cui Tabacum indendum. Alter Tubulus è Brasiliâ allatus, duorum saltem est pedum, ex ligno Guajacino, ut mihi videtur, confectus, ita ut paulatim angustetur. Receptaculum Tabaci grandius est ita ut pollicem admittat, & sustentatur ab animali quodam sculptili, quod lupum refert, & variis filis aeneis depingitur & exornatur. Superficies exterior laevis est, nodum tamen Aaa 2 hiitpilidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsvorm / β

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
