# Museum Wormianum 373.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 373.5 to 373.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/373.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/373.5

Mensuram earum quod attinet, refert Guagninus supra citatus in Ceremissorum descriptione, quosdam haec instrumenta ad suae proportionis staturam in longitudinem conficere. Vide quae de iis notavimus in Literaturâ Runicâ, cap. 19. Nartae, quas ego possideo, sex pedes longae sunt, ex ligno quercino fabricatae, latitudine pollicum trium, sed angustiores aliquanto in medio, ubi ex virgultis ansae sunt, quibus pedes inserendi. Anteriore sui parte incurvatae, instar prorae navis, paulatim in acutum desinunt; ibique exornantur ligneâ quâdam securiculâ, in transversum locatâ, ut nives commodiùs dividant, posteriore parte latiores sunt, non curvae sed rectae. Quà nives vel terram tangunt laevissimae sunt, & quandoque piloso Rangiferorum corio obducuntur; quâ sursum spectant, costam quandam in corporis obtinent medio, & lineis quibusdam ad limbum exornantur. TRAHA FINNICA, quâ ope Rangiferorum ei alligatorum hyeme per nives ferri solent Finni, ex novem constat asseribus, viminibus & clavis ligneis, ita in convexum coagmentatis, ut suâ capacitate & hominem decumbentem, & ei necessaria capere possit. Anterior ejus pars acuminatur, ac proram navis planè refert. Imo totum ejus corpus magis cymbam seu naviculam figurâ exprimit, quam aliud quidvis. Puppis lata est, pro corporis capacitate, duorum pedum amplitudine; qui fundum & medium totius Aaa 3 hiitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de/o

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
