Latin
M:CCC: L: SECUNDO: MAGISTER: ALLO: FECIT: HANC: CATHEDRAM
Ole Worm, Museum Wormianum 375-2
Unproofread scanNot analysed yet
M: CCC: L: SECUNDO: MAGISTER: ALLO: FECIT: HANC: CATHEDRAM. Episcopi cujusdam Lundensis fuisse memoratur, &ejusmodi sellas plicatiles FALDISTOLIA vocata fuisse à medii aevi autoribus invenio. Hanc sellam cum olim apud me vidisset Vir Clariss. D. M. Stephanus Stephanius, Historicus Regius &in Academiâ Soranâ Professor publicus, meumque institutum de novis ornamentis ei addendis cognovisset, eleganti epistolâ dissuasit, quae, quia jucunda continet, locum hic merebitur. Sic verò scribit. Episcopalis illa cathedra, quam summâ cum voluptate apud te vidi, majorem spirat antiquitatem, quam tu illi adjudicas. Nam, si inscriptioni fides constare debeat, fabricatus est eam Allo, anno Domini MCCCLII. hoc est triennio ante mortem Petri II. Archiepiscopi Lundensis, qui obiit anno Christi MCCCLV. 5. Calend. Maji, ut videre est in Chronico Episcoporum Lundensium Nobilissimi Arvidi Huitfeldii, literâ T. &deinceps: Hic vero Petrus ducentis fere annis Birgerum, cujus tu aetati assignas sellam istam, in Episcopatu praecessit. (Notandum hic, me accepisse, hanc sellam fuisse Birgeri Archiepiscopi, non verò quod ejus aetate sit confecta; potuit enim haereditario jure ab antecessoribus suis eam accepisse) Ergo citeriorem redolet antiquitatem, quam facile existimasses. Monumentum certe est preciosissimum &augustissimum. Caeterum ex earum genere est sellarum, quas Pontificale Romanum, hoc est liber continens varios Ecclesiae Romanae ritus &ceremonias, barbaro vocabulo nominat FALDISTOLIA (nobis Faald-stoel) quarum usus erat in variis consecrationibus &ordinationibus Episcoporum, Abbatum, Presbyterorum, imò Regum, Principum &aliorum. Quomodo haec omnia aptissimis figuris &iconibus non uno in loco praedictus liber repraesentat. Valde autem displicuit mihi institutum tuum de cathedrâ istâ reparandâ, &novis ornamentis condecorandâ, quum hoc nihil aliud sit, quam antiquitati fucum facere. In primis nollem mutatam pellem illam, quae sellam conjungit &sedem praebet. Nam mihi Elephanti videtur corium esse, aut animalis quod Unicornu vocant, aut alterius rari &peregrini, certè alio sub Sole nati. Vide quae de Faldistolio habet Doctiss. Henricus Spelman in Glossario Latino Barbaro ad literam F. NAVICULA, duorum pedum longa, ad formam maximae navis bellicae affabre elaborata, omnia habet tam aplustria, quam vela, tormenta bellica, trochleas, funes, quae ad navem bene instructam pertinent. In puppi quoque &ad latera depicta, auro exornata, &id quod debet eleganter exprimit. CAPSULA lignea triquetra, fabae magnitudine, in se continet duodecim COCHLEARIA LIGNEA, tam subtili arte elaborata, ut peritam artificis manum mirari satis nequeam. CAP. X. hiitpisidigi. ub. uni-heidelberqu. de /d