Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 378
Unproofread scanNot analysed yet
Cymbulae enim refert figuram juxta proram paulatim angustatam; Manubrium verò constituit Draco cochleam contortam rictu tenens, Complura alia sunt ejus generis Islandica, quae artifices commendant, &raritate suâ se praebent pulchra. Ex Alcis ungulâ PENTACULA, certo anni tempore &constellatione, in Borussiâ conficiuntur, cordis figuram habentia, quae ab alterâ parte Salutationis Angelicae historiam impressam habent, ab alterâ hos characteres: GEGRBSET SEJ DD ΘOSOSE5JGE DER HER JST MJTDIR. id est, Ave gratiosa, Dominus tecum. Verba sunt Angeli Mariam Virginem salutantis. Commendantur haec pentacula collo gestata, contra Epilepsiam &convulsiones. Non est quod hic tangam COCHLEARIA varia ex conchâ venereâ, cornibus animalium, conchâ perlatâ, testudinis crustâ, dente Rosmari, &c. cum nihil habeant peculiare praeter materiam ex quâ sunt elaborata. Ex eâdem ungulâ confectus est annulus peculiaris figurae, Magnitudine tantus ut pollicem ambire possit, ita formatus, ac si ad latera ramulorum amputatorum ostenderet vestigia, quà crassior est scutum exhibet, cui incisum nomen Jesu, hoc pacto, I. H. S. latus alterum scuti ornatur magnâ literâ T. alterum M. priscum habet. Credo gestatum fuisse contra Epilepsiam &spasmum, opus hodie aut heri non confectum. Ex ebore multa teneo eleganter &artificiose elaborata, quae subtilitate &artificum industriâ excellunt; ex quibus quaedam obiter recensebo. STATUAE TRIUM REGUM, Virginem Mariam salutantium, egregiâ arte, ex dimidiâ parte unius dentis Elephanti, habitu Graeco sculptorum excellunt. Eo vero magis consideratione sunt dignae, quod dentis illa pars, per medium secundùm longitudinem dissecta, arguat integrum dentem in Diametro latitudinis fuisse sex unciarum. Ipsae vero statuae altitudine septem. Statua ex ebore, quinque uncias alta, in Chinâ elaborata, virum exhibet habitu Chinensi, amplectentem foeminam ejusdem nationis, quae sublatâ manu alapam ei minitatur. Et capitio &togâ &calceis &facie Chinenses affabrè satis exprimunt. Non tangam hic TORMENTUM BELLICUM cum suo praefecto &aliis instrumentis, huic negotio necessariis, subtilissime tornatis, ut hastae pilum crassitie non superent, pocula varia, Rhombi, Rhedae, aliaque quamplurima, quibus artifices subtilitate certasse videntur de palmâ, cum quamplurima sint. Non hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglitsworm 1 85510393