# Museum Wormianum 38.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 38.1 to 38.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/38.1

Quemadmodum Saxum hoc Aldenbergicum gratum violae spirat odorem, ita SAXUM SUILLUM, Norvegis Swin-steen/ foetidum exhalat, & talem quidem, qualem spirare sues solent, unde nomen invenit. Nigrum est Saxum, fragile, striatum, in se Pyritem argenteum & Talcum habens, unde micas quasdam splendentes de se fundit. Reperitur verò in Norvegiâ, in tractu Hedemarkensi; Insula namque in lacu ejus ditionis Mios, Hovitzholm dicta, extat, quae integris cautibus ejus generis scatet, quas cum equitando transeunt, ex attritu horum Lapidum soleis equinis facto, tantus oritur foetor, ut nares occludere cogantur transeuntes. Frustum hujus Saxi, quod ego obtineo, uncias ferme octo pendet. Usum habere ajunt, quod in pulverem redactum, & suibus quocunque morbo laborantibus exhibitum prosit. Foetorem istum ex misturâ Pyritis, & forsan Sorios, ortum trahere puto. De lapidis Assii foetore, suo locoSAXUM FISSILE, quibusdam Crustosum, quòd in crustas findatur, stratis ac tectis utile, sic dictum, Germanis Sckifer-stein/ nobis Sckever-steen/ multas habet differentias. Quoddam tam molle, ut ex eo fieri nihil possit; aliud tam durum, ut non nisi serrâ secetur. Coloribus quoque differt: aliud è cinereo candidum, aliud in cinereo viride, aliud coeruleum, aliud rubrum, aliud subluteum; aliud nigrum, quale ad nos ex Belgio adfertur, ex tractu Rhenano, ad templorum tecta cooperienda. Cujus tantae quandoque adferuntur laminae, ut mensas ex iis fabricent aliasque tabulas deletiles. Prope Helsingburgum Scaniae, purpurei & cinerei coloris Rupes cernitur crustosa, quamvis in usum non traducta. SAXUM FISSILE ISLEBIANUM huc spectat, quod nigrum est, & in comitatu Mansfeldiae Islebiae reperitur. Hoc ab Agricolâ ad Spinum lapidem veterum refertur, in se & metalla & bitumen continens, quod ex eo quod Agricola describit elicitur, crustis quandoque Pyritis aurei micae adhaerent, quae varias animalium effigies exprimunt. Mihi frustum est haud mediocre, quod Barbi piscis lineamenta singula tam exacte aureo colore exprimit, ut squammas singulas, pinnas, caudam, caput, barbam melius ars nulla exprimeret.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
