# Museum Wormianum 38.5-8

Ole Worm, Museum Wormianum, 38.5 to 38.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/38.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/38.5

Anshelmus Boëtius existimat eo in loco quandam piscinam fuisse, quae tenui terrâ obruta fuerit, sed ab exhalationibus Metallicis subterraneis condensatam in Saxum abiisse, ac piscium corpora, quia terram non susceperint, exhalationem Metallarem, terrâ subtiliorem magisque penetrantem, facile in se recepisse, & cum eâ aeris non solum colorem, sed etiam substantiam. Sed hoc vix probabile, cum non integra piscium corpora in aes conversa appareant, sed exteriora saltem eorum lineamenta extent; carnis, ossium, internorumque nulla vestigia. Adhaec, non piscium solùm tales hic spectare licet effigies, sed, teste Agricolâ, etiam Gallos gallinaceos, Salamandras, Pontifices Romanos barbatos & triplici coronâ insignitos, B. Virginis effigiem puerum ulnis gestantem, imò inter ipsos pisces marinos passeres. At quis haec tam mira & varia in piscinâ istâ extitisse crediderit? Cogimur igitur fateri, Naturam polydaedalam, multa sinu suo fovere, quorum rationem nemo unquam investigabit. Ex hoc saxo aes optimum conflari docet Agricola lib. 10. cap. 15. SAXUM LIMOSUM potius ad Margas quam Saxa referri posse videtur, facile enim ab humido in limum solvitur, unde etiam nomen traxit, vel initium futuri saxi statui potest. Prope Lovanium invenitur, eoque à pluviis in limum Calci concolorem resoluto utuntur. Agricolae ad agros foecundandos usurpant; fimi enim vices supplet. Hic sibi locum vendicare videtur SAXUM CRUSTOSUM, quod prope Emendorpium vicinum Hafniae pagum inventum est. Hoc enim, si dentibus teratur, in limum resolvitur; colore luteo, manus inficiens, ponderosum, quadratum, ex variis crustis & laminis compactum, cum durum adeo non sit, quin facile teri ac frangi possit. Quo haitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit worm 1bi Quo nomine ad Lapides referendum, ut & superius; sed quia Saxi videtur species, hic locavimus. Nescio an hunc lapidem referam ad OSTRACITEM ab Anshelmo Boëtio lib. 2. cap. 212. descriptum. CAP. III. De Silice, Pyrite, Molari, Cote. CAXI genus durissimum SILEX est, ad scalpendum & muros exstruendos minus aptum, calcem enim non bibit, quia extrinsecus laevis est, & sine poris & angulis ordinatis, colore vario, sed obsoleto & obscuro. Inveniuntur enim nigri, ut Lapidis Lydii vices subeant; rubri item, flavi, virides, fusci, mixtisque coloribus.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
