Latin
380.5 to 380.8
Ole Worm, Museum Wormianum 380.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc praecedit alius Elephanto inequitans, dextrâ ferrum incurvum tenens, quo bestia regitur, quae à collo vas vinarium loris alligatum portat. Denique arbor, in quâ nidus quinque aviculis refertus, occurrit, in quo mater pullo nutrimentum rostro praebere videtur, reliquis alis ac rostro gesticulantibus. In altero nido ova cernuntur, quae puer nudus alteri porrigit, ut sportulae indat. Quibus succedit Cercopithecorum colludentium par. Forsan haec aucupia denotabunt. Denique alata Gryps bovem prosternit, cui assidet Sphinx capite humano mitram gestans, pedibus quatuor, alis binis, caudâ oblongâ, quam sequuntur aves binae, colli oblongioris, caudâ diffusâ, utrinque Phialam floribus onustam custodientes; an Struthiocameli sint, judicent alii. Reliqui duo circuli ita sunt comparati, ut prior non nisi foliis quibusdam simplicibus, partim laevibus, partim crispis, exornetur: posterior duplicatis foliis ex contortis suis stipitibus prodeuntibus. Versus orificium coronulâ cingitur. STATUAM quandam antiquissimam, Regis Norvagiae pompam referentem, ex dente Rosmari elaboratam possideo, trium unciarum altitudine, duarum cum semisse latitudine: Rex ipse coronâ redimitus equo insidet, dextrâ scutum latum tenens, quem ab altero latere praecedit signifer, sinistrâ hastam gerens praepilatam, cui in parte superiore adhaeret vexillum, dextrâ arcum habens. Hunc sequitur Tubicen, gladium oblongum ad latus tenens, ore verò cornu incurvum inflans. Ab altero latere quidam genubus terram tangens stapedem Regis tenet, quem ad clunes equi Regii sequitur Armiger, scutum Regis sinistrâ, &gladium dextrâ tenens magnum, scutum ipsum ovalis est figurae, incurvum, hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de /diglit/worm 1655/O: vum, latus sinistrum à capite ad genua tangens. Ex hâc statuâ colligo, scuta, quibus veteres utebantur in Norvegiâ, duum fuisse generum, unum quo equites utebantur, amplum, latum, &planum, figurâ semilunari, alterum peditibus dicatum, ovalis figurae, incurvatum, quae eleganter in hâc statuâ sunt expressa arte priscâ, &non nimis subtili.