# Museum Wormianum 381-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/381-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/381-2

UNIVERSITATS. BIBLIOTHER fειυειυενω UNIVERSTTAIS. BIELIOTHEK hablietie Gonzales de Mendoza dicit ultra sex millia characterum in eorum libris reperiri. Semeda hos affert characteres. -1 unum notat, + decem E Terram, E Regem E Lapidem pretiosum. Sed Mendoza Regem, quem Chiniticè Bontai vocari ait, ita delineat: Coelum Guant & urbem, quam alii Lombi vocant, alii Fu WEx fragmentis, quae ego possideo, quaedam duobus, quaedam quinque, quaedam decem constant foliis, ut Herbarium, quod undecim depictas herbarum ostentat imagines, quibus nomina & vires characteribus Chiniticis additae. Est mihi praeterea elegantissimum Volumen, quod integrum fere esse videtur, foliorum septuaginta duorum, variis imaginibus refertum, quod Philosophiam, Physiognomiam, Medicinam & Historias complecti ex additis tabulis colligere licet.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
