Latin
382.1 to 382.4
Ole Worm, Museum Wormianum 382.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Utinam tandem exoriatur, qui huic literaturae illustrandae se dedat. Est &mihi Epistola quaedam Chinitica, in chartâ quinque pedum longitudine, unius latitudine, descripta. Haec vero charta ab uno latere rubicundo colore infecta est, ab altero candida, atque ita complicata, ut quinque constituat duplicata folia. Prima facies unicum saltem continet characterem, qui titulum aut inscriptionem denotabit, altera octo &praeterea supremâ &infimâ parte agglutinatum aliud chartae rubrae frustulum oblongum, unciae unius latitudine, quod tres continet characteres. In reliquis foliis nihil plane extat. Quodlibet autem jam descriptum folium latitudinem obtinet quatuor pollicum. De hujusmodi epistolis mihi loqui videtur Trigautius capite septimo, dum inquit: Cum se mutuo propinqui &familiares officii causa invisunt, ad rependendum visitationis officium adstringunt visitatos. In his porro visitationibus haec ferè ratio observatur. Qui visitat ad ingressum libellum profert in quo nihil aliud legitur praeter visitantis nomen, cum modestis Epithetis, pro ratione visitantis &visitati, eumque libellum pariter ad herum defert janitor. Porro si plures ab uno, vel unus à pluribus visitatur, semper pro numero visitantium aut visitatorum sunt libelli. Hi fere duodecim paginis è chartâ candidâ constant, &sesquipalmam oblongi sunt. In primâ facie mediâ è papyro rubrâ, ad duorum digitorum latitudinem fragmentum affigitur libelli longitudine, &plerumque libellus hic chartaceo sacculo cum eodem rubro additamento in extremâ facie includitur. In his tanta est varietas, ut omnino necessum sit domi viginti fere thecas paratas ad omnem usum habere, cum variis titulis, ita continuus est eorum usus. Epistolae Chiniticae, cujus ego specimen exhibeo, descriptionem talem dedit nobis Alvarus Semeda cap. 12. Thie charta est, seu liber plicaturis constans internis, &externis, longitudine palmi, amplitudine manus, trium generum. Major sex habet folia, media tria, minima unum. Omnes hisce utuntur in visitationibus. Quâ ordinariè utuntur, alba est, cum appendice rubra ejusdem longitudinis, lata digitos duos, extra adhaerente, si ob reverentiam, aut invitationem, tota in chartâ rubrâ scribitur, si condolentiae ergo, ex chartâ luteâ, si quis in luctu sit, coerulea est litera, ut &externa illa portio, sed charta alba. Haec charta unicam saltem literam habet inscriptam: sensus ferme hic est; Vester amicus intimus, ad vos veniet salutatum.