# Museum Wormianum 382.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 382.5 to 382.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/382.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/382.5

Haec litera offertur janitori, ut ad dominum ferat. EPISTOLA JAPONICA magnam cum Chinensi habet affinitatem, quoad characteres, (qui tamen majores & confusiores apparent) & scribendi modum à summo ad imum. Mihi una est in charta duorum pedum longa, unum cum tribus unciis lata, in medio secundum longitudinem complicata, ita ut exterior superficies notis sit exarata, interior vacua, dein in columnulas distincta videtur non lineis, sed solâ complicatione. Ab uno laterum notis exaratorum, duodecim cernuntur columnae, literis varie notatae, in altero septem columnulae literis distinctae cernuntur. Tota Epistola ita exarata, tali modo complicatur, ut ex duodecim columnis, quibus constare videtur, prima sit interior, quam ambit secunda, hanc tertia & quarta, & sic consequenter ad ultimam usque, quae parte externâ characteribus vacua est. Hi autem characteres rudi valdè penicillo sunt ducti, & maximâ ex parte complicati, ut multi simul cohaerere videantur, à summo ad imum. De LITERIS MALABARICIS supra egimus lib. 2. cap. 14. ubi de Palmae foliis disseruimus, sed quia de stylo, quo scribunt, nihil relatum, pauca hoc loco addenda. Rudi htip: sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit worm IBS51O

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
