Latin
UMIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 383
Unproofread scanNot analysed yet
UMIVERSITATS. BBLΙOTHER emeiseno pedis cum unciis quatuor &latâ uncias sex, literis Aethiopicis exarata, hoc habet peculiare, quod nullos margines literis destitutos obtineat, sed extrema chartae, tam superius quam inferius &ad latera, attingant notae. Idem Ludolphus in sui recordationem, in chartâ, pedali longitudine, exarata obtulit HIEROGLYPHICA MEXICANA, miris constantia figuris, vario colorum genere depictis, ex quibus vix quispiam quidquam collegerit; duo autem ordines esse videntur, charta enim lata est uncias quatuor. Magnam affinitatem haberet cum quibusdam ex iis, quae depinxit Clariss. Vir D. Johan. de Laet lib. 5.