# Museum Wormianum 383

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/383

UMIVERSITATS. BBLΙOTHER emeiseno pedis cum unciis quatuor & latâ uncias sex, literis Aethiopicis exarata, hoc habet peculiare, quod nullos margines literis destitutos obtineat, sed extrema chartae, tam superius quam inferius & ad latera, attingant notae. Idem Ludolphus in sui recordationem, in chartâ, pedali longitudine, exarata obtulit HIEROGLYPHICA MEXICANA, miris constantia figuris, vario colorum genere depictis, ex quibus vix quispiam quidquam collegerit; duo autem ordines esse videntur, charta enim lata est uncias quatuor. Magnam affinitatem haberet cum quibusdam ex iis, quae depinxit Clariss. Vir D. Johan. de Laet lib. 5.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
