Latin
UNIVERSITATS
Ole Worm, Museum Wormianum 384-2
Unproofread scanNot analysed yet
UNIVERSITATS. BIBLlOTUEN HEIDELBERG Papyri VERAE, ex arundinibus Nili confectae, mihi est frustulum, quod cinerei coloris, tenue, firmum tamen. Quae plantâ fuerit Papyrus &quomodo ex eâ olim perfecerint chartas, in quibus scribebant, docet Theophrastus lib. 4. Histor. Plant. cap 9. &Plinius lib. 13. cap. ri, ubi inter reliqua sic disserit: Papyrum ergo nascitur in palustribus Aegypti, aut quiescentibus Nili aquis, ubi evagatae stagnant, duo cubita non excedente altitudine gurgitum, brachialis radicis obliquae crassitudine, triangulis lateribus, decem non amplius cubitorum longitudine, in gracilitatem fastigiatum, thyrsi modo cacumen includens. Semine nullo, aut usu ejus alio, quam floris ad Deos coronandos, &c.