# Museum Wormianum 384

Ole Worm, Museum Wormianum, UMIVERSITATS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/384
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/384

descriptionis Indiae Occidentalis PERSICAS & ARABICAS Epistolas à peritissimo earum linguarum Wilhelmo Lejel accepi. Scriptae sunt in chartâ optimè laevigatâ, literis Arabicis à dextrâ in sinistram. Quaevis Epistola sinistrum chartae quadratae angulum superiorem amputatum habet, quo fine nescio. Praeter ea quae literis scripta sunt ad latus Epistolae, sigillum, modo unum, modo duo, nigro colore impressum ostentat. Una vero est Epistola, quae non ad latus, sed in fronte gerit sigillum quadratum, cum reliqua rotunda sint. Complicantur vero, uni philyrae digiti latitudine obvolvendo reliquas omnes ad extremam usque. Libros hic non exhibebo alios, Russicos tam manuscriptos quam impressos, eorum volumina, longissimae & agglutinatae chartae inscripta, Arabicos, Runicos, inter quos eximium est opus Fastorum Danicorum, à me lib. 3. Fastorum enodatum, & Legum Scanicarum codex elegans, in membranâ literis Runicis exaratus, cujus alibi mentionem feci; ad calcem enim duas habet Regum Danicorum series, quas succincto commentario olim illustravi. PAPsus atem quicii que frum homidium q ameveri , qui reqesitus inaurlium ennum (equit q ὁ ρlατ Eu peς γαce sbi restit uendaBiam macham solicat Huc non incommode retulero Volumen antiquum, verè sic dictum. Cylindrus enim est octo unciarum longitudine, ex ligno excavato & corio obducto, rimam habens per longitudinem excurrentem, per quam membrana, cui literae inscriptae sunt, inseritur & eximitur. Huic includitur lignum teres, seu axis rotabilis, suis eminentibus utrinque prominentiis seu verticillis extra corpus Cylindri, ut his circumrotari axis possit, quae membranam scripta tenentem alterâ extremitate annexam habet, ut volvendo ei obduci possit, revolvendo verò per rimam eximi & explicari, quo quae contineat legi possint. Continet verò hoc volumen Leges Convivii cujusdam S. Johannis, ut colligo. Membrana ipsa duos pedes longa est, lata dimidium. PAPYRUS CHINITICA, subtilis admodum est, utpote ex serico elaborata, sed magnis adeo philyris seu foliis ut unicum aequet longitudine pedes quinque, latitudine duos cum unciis quatuor, nitida valde & pulchra. JAPONICA minoribus philyris, pedem longitudine vix aequantibus cum semisse, pedem unum lata. Multo subtilior est Chiniticâ, ita ut, qui primo viderit, negabit crenae ductum cum atramento ferre posse; attamen & atramentum fert ut non perfluat, & ita complicari, teri ac tractari potest, ac si linteum esset, sine omni metu ruptionis: unde ferunt Japonenses eâ loco strophiolorum uti, & res preciosas ei involvere. Papyri hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglitsworm 6

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
