Latin
UNIVERSITAYS
Ole Worm, Museum Wormianum 386
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum, inquit, in dissectionibus Anatomicis, vix aliquid admirabilius, aut artificiosius, structurâ oculi humani, meo quidem judicio, occurrit; ut merito, per excellentiam, Creatoris appelletur miraculum: Hinc factum est ut Anatomici per omne aevum, in demonstrandâ, ad oculum, oculi Anatome occupati fuerint, obstacula experti sint, atque etiamnum experiantur varia: Quo fit, ut, quod sollicite &sedulo persequuntur, difficile assequantur. Membranae enim tres posteriores vix cernuntur. Adde quod in dissectionibus paucis spectatoribus ea loci opportunitas propè cadaver contingit, quâ mirabiles oculi partes pervidere, easque distinctè notare queant. Saepè igitur apud me cogitavi, quomodo tandem oculi fabrica in Museo, mensâ, colloquiis familiaribus, vel aestivo etiam tempore, citra cadaveris usum monstrari posset. Et quia praedicto studio non mediocriter oblector, meo igitur marte, talem aggressus sum concinnare effigiem, quae pridem Clarissimo &longe Excellentissimo Viro D. D. Caspato Bauhino, Anatomico &Botanico insigni, domino &amico meo in perpetuum observando, aliisque viris doctis perplacuit, &c. Post pauca. In hujus structurae ordine, quantum fieri potuit, Naturam imitatus sum, quoad situm, formam &magnitudinem. Primo Musculos sex expressi, eosque, ut ad naturalem formam magis accederent, ex corio rubro fabricavi, ex quibus quatuor recti, duo obliqui. Nervum praeterea motorium per omnes Musculos dispersum, eumque unà cum extremitatibus Musculorum in membranam (columbo innominatam dictam) desinentem. Pinguedinem, quae Musculos &nervum opticum ambit, omisi, uti quoque humorem aqueum. Haec enim quomodo verè effingi possint nondum video. Membranas omnes inter se ita complico, ut rotundum corpus oculi cum suo nervo optico exhibeant, &quidem ut singula divelli, divulsa monstrari, tum denuo complicari possint. Crystallinus autem humor residet in crassâ illâ portiunculâ, per quam repraesento vitreum. Haec de ejus structurâ Fabricius. Singulas autem partes artificiosi hujus oculi specialius ut lustremus, occurrit I. Externa seu conjunctiva dicta membrana, rubris venulis insignita, foramine ad pupillam praedita. II. Sex Musculi, inter quos duo obliqui ex rubro corio, nervorum motoriorum propaginibus conspicui, à tendine, seu propagine ex quâ oriuntur crashitp:ssdigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm 1655040/ crassiore &firmiore, desinentes in III. Tunicam innominatam dictam Columbo. IV. Succedit Sclerotica vel dura dicta, quod à durâ Matre oriatur. Hujus pars anterior dicta cornea, hic ex vitro est efformata. V. Choroides tunica à piâ matre orta, cujus pars exterior uvea, in medio perforata, &,circa foramen, iridem pictam habet. VI. Retina ex interiori cerebri substantiâ orta. VII.