# Museum Wormianum 387-2

Ole Worm, Museum Wormianum, UNIVERSITAYS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/387-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/387-2

manu unicum saltem habuit digitum. Literas certe eleganter satis depictas, tam minio, quam atramento, varietate quoque insigni ludentes ostendit membrana. Rem vero ita se habere ipsemet hisce in eadem testatur: JFohan Kuhn werd ich genandt/ Hat nur ein finger an jede handt. Fuit hîc Foemina quaedam Angla, brachiis destituta, quae calamo scriptorio ore apprehenso, me vidente, his literis nomen suum, in chartâ, quam habeo, expressit: ELISABETH SIMSON. ANNO 1620. Ore praeterea nebat eleganter, filum linguâ acui intrusit, aliaque multa ore praestabat, quae alii manibus solebant. IMAGINES Catoptricae, juxta leges opticas elaboratae, & speculis cylindricis destinatae, quamvis nil nisi confusum Chaos primo aspectu exhibeant, adhibito tamen speculo, ostentant eleganter satis elaboratas imagines Cardinalis Richelieu, Sceleti humani, Monachi Benedictini, & nudae Virginis. STATUA Regis Norvagici ex dente Rosmari, priscâ arte elaborata, ita se habet. Rex equo insidens cum scuto amplo, ab unâ parte praecedentem habet tubicinem cornu inflantem, quem sequitur vexillifer, cum vexillo & balistâ: ab alterâ parte quendam habet, stapedem ejus flexis genibus tenentem, quem sequitur armiger, scutum & gladium Regis gestans. Omnia haec in uno frusto dentis Rosmari sunt expressa, trium unciarum longitudine & latitudine. AMULETORUM opus in membranâ duorum pedum longitudine, unius cum semisse latitudine, est exaratum, ita ut una facies quadraginta octo contineat circulos; quorum quivis in Diametro duas habet uncias, characteres continens miros, quorum quosdam in Paracelso, quosdam in Cornelio Agrippâ cernere licet, contra varios affectus, & ad varia impetranda, ut tituli prae se ferunt. Altera facies varias habet precationes, consecrationes & characteres, linguâ Saxonicâ conscriptas. Quas hic delineare Gec 2 nolo, hiitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm i β

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
