# Museum Wormianum 39.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 39.1 to 39.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/39.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/39.1

Nonnulli ab igne patiuntur, & in calcem rediguntur, quae tamen nullius usus; nonnulli nec igne, nec vetustate laeduntur, ex quibus conficiuntur formae, in quas aes funditur, & mortaria ad gemmas terendas, quod tamen non ferro, sed Smiride, magno laboris & temporis dispendio fit. Qui opaci sunt & tritissimi, vulgo Flinte-steene dicuntur. Si molliores, sunt potius lapides quam silices dicendi, ut ii quibus plateae sternuntur. Silicis species est PYRIMACHUS, Germanis Fluß-siein / aut Waßerlisling; colore albo & perspicuo, liquabilis, unde Metallarii Metallis fusis superinjiciunt, ut iis supernatent, &, ne nimium Metalli in auras evolet, prohibeant. Vitrarii ex iis vitra, Chymici factitios lapides conficiunt. Invicem attriti non tam scintillas, quam flammam obscuram coeruleam quasi praebent, cum odore sulphureo ingrato. Diaphanus Pyrimachus à Gemmariis in formam Adamantis redigitur, & pro Adamantibus Bohemicis venditur. Sunt mihi, flavi, virides, fusci, mixtis coloribus silices, maximâ ex parte apti, ut bombardis aptentur, ut ex iis ignis excutiatur, qui pulverem pyrium accendat. Nigro & corneo colore varias figuras à Naturâ sortitur: est enim mihi magnus satis, qui humanum corpus, Diaphragma tenus, scitè adumbrat. Caput naso & oculis insigne, collo & scapulis bene proportionatis. Hic in Seclandia in campo quodam inventus est. SILEX ille, quem Helmont LUDUM Paracelsi vocat, quemque tantopere ad calculos è corpore humano pellendos commendat, parvus est, tessellatus, coloris flavi & subfusci, vix unciam quoque latere attingens. Meus repertus ad ripam Scaldis propè Antverpiam. Praeparationem ejus lege apud Helmondum & Charletonum de Lithiasi pag. 231. Alium lapidem ad me transmisit Vir Clarissimus D. D. Henricus Kusterus, Medicus Haterslebiensis, titulo Ludi Helmontii, quem à filio ejus Francisco Mercurio ab Helmont accepisse se scribit, sed diversus longè est à priore, colore fuligineo, ad flavum vergente, quibusdam in locis calce tinctus, Angulosus, incertae figurae, non adeo durus, quin radi possit: adhaeret ab unâ parte frustulum luteum, silicem magis referens, & ei simile quod ante descriptum. An amico fucum fecerit Helmont me latet; Res suscipione non caret.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
