# Museum Wormianum 39.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 39.5 to 39.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/39.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/39.5

Est qui PANEM refert eâ figurâ, quâ minores è puriore farinâ apud nos confici solent, globis duobus invicem junctis, cortice cinereo quasi farinâ obducto, medullâ nigricante: uterque globus excavatus extat, adeo ut existimem, Aetites duos fuisse, qui in se calimos fovebant, sed disruptos fuisse & hoc pacto concretos. CUSPIDEM HASTAE exhibet alius, tantâ aemulatione, ut dubitare liceat, Artis ne, an Naturae extiterit opus, colore nigricante. PUGIONEM referunt alii, quorum quidam lutei; sed de iis varia Doctorum sunt judicia. Quia enim apud nos ut plurimum in collibus & Veterum sepulturis inveniuntur, dubitant multi an arma Veterum fuerint; dubitant alii, Artis ne, an Naturae sint opera: ad lapides Ceraunios referunt alii; quocirca de iis pluribus in sequentibus. Ad silices referunt PYRITEM, quia ex ejus quadam specie ignis copiose excutitur, eumque proprie pyrimachum dictum putant, quod igni repugnet. Nam, in ardentes conjectus fornaces, fluit, &, ubi defluxerit in catinum, rursus concrescit & durescit. Reperitur ut plurimum in fodinis Metallicis, quocirca metalla quandoque permixta habet, quandoque iis destituitur, adeoque purus lapis esse non videtur, quocirca à quibusdam ad metalla potius quam lapides refertur. Argentum & Aurum ei inest, qui Reichenstenii in Lygiis reperitur: Aes & Argentum Cotebergi: Plumbum nigrum & candidum hitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglitsvori

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
