# Museum Wormianum 4.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 4.1 to 4.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/4.1

Fretum illud, quod Vectim insulam à continente Brittanniae distrahit, à Bedâ Solente vocatur, atque cum hoc genus cretae è promontoriis ejusdem continentis eruatur, ab Anglis SOLET ERD vocari consuevit. Gleba inaequaliter sese habet, quandoque nigricat, quandoque ad croceum accedit, pinguis, lubrica, dura, gravis, fullonibus valde expetita. Imperatus ad Morocheum & Galactitem refert, ut suo loco dicetur. Ejusdem generis SMECTIS etiam in insulis Feroensibus reperitur, sed durior aliquanto est Anglicâ, adeo ut magis ad naturam Lapidis Morockei accedere videatur, colore magis viridi & lurido; sed ejusdem plane generis esse censeo. UMERIA creta etiam nobis est, Germanis Imber, pictoribus magis expetita, eâ enim umbras in picturis exprimere solent, unde nomen traxisse quidam putant; sed Veteres à Regione Italiae Umbria olim, jam Ducatus Spoletanus dictâ, ubi invenitur & eruitur, ita vocarunt. Substantiae est levissimae, tenuissimae, subtilissimae, linguae adhaerens, colore fusco: Ad ignem induratur ut Bolus & Argilla. Speciem Silis multi esse putant. Pictores Cretas sibi vendicant, macras & mediocres. Olim inter Candidas recensebant Paretoniam, Melinam, Eretriam. Romani vilissimorum servorum venalium pedes Cretâ illinebant, & in circum producebant, in notam Victoriae. Promontoria Albâ Cretâ constantia etiam in Selandiâ Daniae reperiuntur; Agricola enim lib. 2. de Nat. Fossil. cap. 18. MUNAM, quam desertam vocat, allegat, maris Balthici Insulam, qua è Pomeraniâ navigatur ad Copenhagen Daniae. Sed deserta jam non est haec insula, verum culta satis & populosa, nunc Danis Moͤen dicta. Promontorium Stevaniense, vulgo Stevens-flinte, eâ quoque abundat, quae Saxosa aliquantum est & aedificiis apta. TERRA è LACU MEXICANO nivea huc spectat, quam dono Clariss. viri Domini Johannis de Laet habeo, qui in descriptione Indiae Occidentalis lib. 5. cap. 6. eam ab incolis Barbaris Hicatlalli, id est, terram candidam vocari ait. Eruitur è celeberrimo lacu Mexicano, formâ luti, quod ad focum in orbes & pastillos cogitur, qui mox niveum acquirunt colorem, eoque manus inficiunt. Levissima est, adeo ut pastillus quem ego teneo, licet sit crassitie unius pollicis, longitudine unius cum dimidio & teres, pondere zij. vix superet. Viribus simillima est cerussae, frigida & sicca, adstringendi facultate pollens, sine ullâ mordacitate, eadem fere praestans quae cerussa. Argentum eâ polire solent artifices, ut vel hinc pateat ad Cretas referendam esse.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
