# Museum Wormianum 4.5-6

Ole Worm, Museum Wormianum, 4.5 to 4.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/4.5

VIRIDIS CRETA nobis est, levis, subtilis, quae cocta ad rubedinem transit, multis in locis invenitur. Olim optima in Smyrnâ, quam Graeci Theodosiam vocabant, quia fundus iste, in quo primo haec creta inveniebatur, fuit Theodosii cujusdam. RUBRICA Graecis Μίλτος dicta, olim celeberrima in Cappadociâ, Lemno, Africâ & Balearibus insulis extabat: sed Synopica reliquis praeferebatur. Primum in Cappadociae quibusdam speluncis fodiebatur, & purgata in Sinopem Ponti urbem deferebatur, ubi venalis extabat: optima censebatur rubicundissima, spissa, gravis, sibi tota concolor, cum diluebatur, unica mica plurimum humoris in similitudinem sanguinis diffundens. Tres species constituit Plinius: Rubram, minus rubentem, & inter has mediam, quae omnium optima, sed ad nos jam non defertur; unde aliae ex aliis regionibus substituuntur. Ex insulis FEROENSIBUS adfertur Rubrica quaedam coloris dilutioris, levis, adstringens, quam à nemine adhuc descriptam arbitror; cui & alia ex eâdem insulâ accedit quae rarior, ita tamen ut pictoribus inserviat ad rubrum colorem inducendum. Rubrica LAMINATA, seu in laminas scissilis, non nisi madefacta lineas ducit rubicundas, http:ssdigi. ub. uni-heidelberqu.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
