# Museum Wormianum 40.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 40.1 to 40.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/40.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/40.1

Ignem vero reddit ob motus velocitatem Sulphur quod in eo continetur aëris attritu igniens, eo modo quo omnia pinguia, dura, affricta ignem concipiunt, ut rotarum axes dum celerrimè moventur, ligna dum sibi invicem astricantur. Figurâ variâ reperiuntur: modo GLOBOSI sunt, qui in ripis & fluviis reperiuntur, Pyrites aerosus globosus Bauhini. Modo Cylindri instar teretes, in argillarum venis reperti, quales nos ex Heliglandiâ habemus. Inde quoque ille nobis est, qui dimidiatam refert cochleam, cellulis circa ambitum distinctam; magnam affinitatem habens cum eo, quem Baubinus lib. 4. fontis Bollensis vocat Pyritem Globosum, cui primae cornu Ammonis spirae adhaerent. Modo TESSERARUM figurâ apparent, quales ex Norvegiâ, colore aureo, accepi, Marcasitam referentes. Modo oblongi sunt & intus ut fistulae cavi, qui Hannoverae in commissuris Saxi calcarii extant; modo OVI, modo UVAE, modo FAVI, modo VIRGULARUM, & aliarum rerum ideas exhibent; ut mirum Naturae lusum in iis contemplari, non sine jucunditate, liceat. Varietatem insignem videre licet apud Bauhinum loco citato. In usum Medicum quandoque venit, calefacit, mundificat, oculorum obfuscationibus medetur, dura emollit, matura resolvit, carnis excrescentiam prohibet; ustam aliqui Diphrigem vocant. Galenus in pulverem & arenas redacto, ad aquas hydropicorum exsiccandas, utitur. Plura vide sect. 3. cap. 12. PYRITEM LEONEM referentem ex Heliglandiâ Insulâ juxta ostium Albis sitâ, habeo, qui figurâ externâ utcunque Leonem refert, & ex globulis aurei coloris conflatus videtur. Cum additamentis rotundae accedit figurae, coloris aurei, obscuri vel aerosi, in diametro quinque obtinens uncias, pondere librarum duarum, GLOBOSUS PYRITES argentei coloris, pilam lusoriam referens, durus, minime friabilis, libram unam cum dimidiâ aequans, inventus est Hafniae Anno 1647. in Augusto, cum fossas ducerent extra portam Orientalem. Nec hic solum, sed plures alii ejus generis, ut dubium nullum sit, quin minera horum ibidem extet. PYRITIS NIGRI genus in Scaniâ reperitur, ex quo alumen conficiunt: Ejus specimenteneo, exacte globosum, sed aliquantulum compressum, magnitudine caput humanum superans, caseum Hollandicu figurâ externâ referre videtur, sed adeo sphaericus ac si torno in eam figuram esset redactus; in superficie externâ lineis circularibus cingitur & squammulis dotatur. Quamplurimos ejus generis Sphaericos, magnos & parvos, in istis mineris extare accepi; Meus in Diametro pedem unum cum semisse obtinet. PYRITEM AMIANTUM CYPRIUM referentem fodinae suppeditant Norvegicae, ex quibus frustum, quod teneo, drachinas quinque pendet.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
