Latin
41.5 to 41.6
Ole Worm, Museum Wormianum 41.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem MARMOR lapis insigniter durus &pulcher si poliatur ad splendorem suscipiendum ita aptus, ut statuae &columnae nitentes ex iis sculpi possint, Graecis Μάομαροο παρα τὸ μαρμάρεν, à splendore. Vulgo Warmer-stern. Causa duritiei est bona concretio, nitens, materiae aequabilitas &puritas. Concrescit autem beneficio exhalationum &aquarum, quae terram subtilissimam ingrediuntur. Impraegnatae verò sunt hae aquae, nitro, sale, aliove metallico liquore, ut terreas partes minuere ac melius conjungere possint. Causa efficiens praeter vim Marmorificam, non solum calor est, sed interdum frigus subterraneum aut gradus caloris remissior. Nam exprimendo humorem superfluum, cogendo, saepe exsiccat frigus. Diversitas marmoris ex materiae diversitate dependet. Si enim mollior materia, lapilli, aut alia Heterogenea materiae marmoreae miscentur, ignobilia ac scabrosa fiunt marmora, quae sculpi non possunt, sed instar silicis dissiliunt, ac granulata vocantur, http: sidigi. ub. uni-heidelberg. c