Latin
42.5 to 42.7
Ole Worm, Museum Wormianum 42.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Alabastrite mihi Tabellae quaedam sunt, in quibus singulari arte elaboratae pulcherrimae eminent literae, non stylo ferreo, sed aquis quibusdam rodentibus ita elaboratae, ut intermedia lapidis erosa substantia literas ipsas eminentes relinquat, à perito hujus artis Dano Petro Trelund elaboratae. NIGRA MARMORA varia olim fuerunt, &jam sunt. Commendabatur olim BASALTES seu Basanitis, Obsidianus, Numidicum marmor. BASALTES marmoris genus est durissimum, limis resistens, ferrei coloris, à Basal, quod Aethiopice ferrum notat; dicitur etiam Basanus à Βαζανίζω, id est, diligenter examino, quia eo Argentum &Aurum examinatur &probatur, non minus ac Lydio Lapide; Germanus ein Neiswer-harter eisen-farber Marmer. Crescit formâ &crassitie ligni mediocris, singularis quidem verum copiosus, atque ita junctus coaptatusque veluti à fabro lignario commissus esset, sex, quinque nonnunquam, rarius quatuor angulis, figurâ trabis erectae, foris laevis &tactu minus asper, ferrugineus, ponderosus, duritie Adamantinâ. Variis in locis Germaniae reperitur. In Silesiâ ad Crissum fluvium Basaltem lapidibus coagmentatis, è terrâ ulnas decem &septem extantibus, Arx Stolpa cum adjunctis aedificiis insistit, aëri undique libere exposita. Huc spectat OBSIDIANI &NUMIDIANI illa species, quae ex Belgio ad nos adfertur, à Belgis Toet-steen /à Gallis Piere dle Tuche, Germanis Probier-stein! quia Auro &Argento examinando inservit. Ex hoc marmore grandia quadrata conficiuntur, httpilsdigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglit worm i 6. tur, quibus magnatum demortuorum loculi teguntur, Tabulae item Epitaphiis aptae; politi enim instar speculi splendent &nigerrimi sunt. Est &in Alpibus, quae Helvetiam ab Italiâ disterminant, marmor nigrum, quod politum splendore cum Obsidiano certat. Ex eo mihi tabella est quadrata, quam olim in Angliâ accepi. In Scaniâ eruitur nigri Marmoris genus prope Ydstadium, ex quo mensarum tabulas formant elegantes, sed maculosum quandoque est, Venis inaequalibus &atro purpurascentibus; Quandoque vero nigrore non cedit Obsidiano.