Latin
43.5 to 43.7
Ole Worm, Museum Wormianum 43.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Commendatur ad multa, quae schedulâ typis mandatâ enumerare solent venditores; sed, omnibus fides an sit habenda, valde dubito. Haec autem sunt. Lapis Serpentinus calefacit, phlegmata consumit, dispellit, omnium membrorum dolores exstirpat. Commendatur ad Colicam passionem, ventriculum frigidum, ejusdem dolores ex cibi copiâ, calculum arenosum, Podagram, Chiragram, si ex eo bibatur, &calefactus locô dolenti applicetur. Ad Phthisin calefactus pectori &abdomini supra umbilicum applicatur; Pulmonibus enim &Hepati succurrit. Plura praedicantur, quibus enumerandis supersedeo. Quae ex hoc lapide possideo artificiosa, suo loco enumerabo. MARMOR CINEREUM Scravitianum durius est, &vere marmor, quamvis ad Serpentinos &Ophitas à quibusdam referatur, quia maculis insigne est. Seravitiae aliisque in locis Italiae invenitur, ut &Germaniae quibusdam locis. Ex hoc globi conficiuntur parvi, ut manibus detineantur, ab iis qui febre ardente laborant. His enim recreari videntur, dum refrigerando dolorem mitigant &calorem. Subviridis ille lapis, Italis VERDELLO dictus, huc quoque spectat; eo enim utuntur Lapidis Lydii loco, ad aurum &meralla probanda. Quidam Thyitem veterum esse arbitrantur. Reperitur etiam in Norvegiâ, unde ad me allatus quidam polituram admittit, &ad metalla, non secus ac verus lapis Lydius, probanda adhibetur. Bituminosi ac sulphurei quid ei inesse videtur; hinc fit ut ex eo in mari saepe frutices marinae nascantur &nutriantur, cujus exemplum demonstrare possum in fuco verrucoso ex eo enato, cum radicis, si modo radix dicenda, particulae ei adhaereant, hitp:lidigi. ub. uni-heidelberqu. de /diglitsworm 1b