# Museum Wormianum 44.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 44.1 to 44.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/44.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/44.1

PORPHYRITES inter rubra principatum obtinet, Italis Porfido, durus admodum est & splendidus: Ex eo fiunt non solum columnae, sed & mortaria, & crustae, ad colores & lapides pretiosos laevigandos; attritione enim nihil à se remittit. Ex hisce constant Obelisci, qui Romae visuntur literis Hieroglyphicis insignes ad templum Johannis Lateranensis, & in Vaticano. Hos immensae molis lapides multi artificio singulari ex frustulis marmoreis fusos esse arbitrantur; quia in Italiâ fodinae nullae sunt, quae tam ingentem molem suppeditare possunt; deinde quod ob vastitatem per mare transferri nequeant. Sed Plinius libr. 36. cap. 9. expresse modum, quo ex Aegypto eo delati sunt, describit, quem consule. Nobis ex Porphyrite globulus est & columnula. Ex Oelandiâ Sueciae ad nos marmoris purpurei adfertur genus, ex quo opercula sepulchrorum, mensae & strata conficiuntur: politum parum cedit Marmori Italico. In eo quandoque venae discurtunt candidae exacte circulares, quae nummos repraesentant, ut in mensâ, quam teneo, videre licet. Inter MARMORA VARIEGATA & scripta, meritò locandus GARANTROMIUS Imperati; nisi forsan dicere velis marmora scripta colore albo & nigro constare, hunc vero Garantronium purpureo & flavo. Pulcher lapis est, literis quasi Arabicis à natura sibi inscriptis superbiens, colore aureo in corpore purpureo. Concretus videtur è Terrâ purpureâ & putaminibus aureis, superveniente succo aut spiritu lapidifico. In Asiâ inter ornamenta corporis gestatur, & ex eo manubria cultrorum & gladiorum conficiunt. Mihi unus est quadratus unciae longitudine & latitudine, crassitie tertiâ unciae parte, per cujus centrum foramen transit, ut per id filum mediocre trajici possit. Vide Ferrand. Imper. Hist. Nat. lib. 24. cap. 25. Ex alio genere Marmoris VARIEGATI globulus mihi est, Nucem Moschatam magnitudine fermè aequans, oculi structuram haud inepte referens. Maxima pars corneam referens tunicam cinerea est. Hinc iris sequitur flavescens, qualis in felium oculis cernitur, pupilla verò, nigricante circulo cincta, magis ad albedinem inclinat; structura & circulis satis affabrè circinatis, oculum, ut dixi, tam magnitudine, quàm figurâ exprimit. FLORENTINUM Marmor huc etiam spectat, quod per se maximâ ex parte, cinereum licet sit, maculis tamen fuscis, & lineis obscurioribus, hinc inde ductis & discurrentibus, jam turres, jam aedes, montes, flumina, ac integras exhibet civitates. MARMOR. FLORENTINUM VARIECATUM appello.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
