# Museum Wormianum 44.5-7

Ole Worm, Museum Wormianum, 44.5 to 44.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/44.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/44.5

Tria mihi sunt ejus generis, unum rude & impolitum adhuc, in quo urbium duarum, flumine discretarum, apparent effigies, suis turribus praeruptis, ruinis aliisque ejus generis eleganter distinctarum, ac si penicillo pictoris depictae essent. Quadratum hoc est, quovis latere uncias tres cum semisse aequante. Alter lapis politus est, quadratus quoque, ita tamen ut longior sit quam latior, longitudine namque superat uncias tres, latitudine duas, in laminam efformatus non admodum crassam. In eo conspiciuntur praerupta turris majoris rudera, & urbis inaequaliter sitae domus & aedificia, discretis coloribus, & artificiose variegata, à Naturâ, sine omni artis ministerio. Cinereum ad flavum inclinans est illud quod aërem repraesentat, lineis quibusdam tenuibus transversim excurrentibus. Est & ex eodem MARMORE globus quidam machinam orbis terrestrem â Naturâ effigiatam apte ostendens. De quo plura inter artificiosa è lapidibus elaborata dicendum; licet pari jure huc spectare possit, quia ab arte nil nisi globosam figuram & polituram acceperit. MARMOR DE MONTE SINAI, seu Pictra Embuscata dicta Ferrando Imperati Hist. Nat. lib. 24. cap. 24. etiam ad variegata marmora pertinet. Nomen sortitum vult ideo quod ex monte Sinai Hierosolymitano depromi putent. Albicans est, ad flavedinem tendens, & quocunque modo secetur aut dividatur, in eo arbusta & frutices, colohitp:lidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglitsworm ibi colore nigricante, subtiliter à Naturâ depicti apparent. Si supra ignem ponatur, brevi evanescit pictura, & nil nisi nudus remanet lapis, sui coloris, adeo durus ut calcinari nequeat, sed fortissimo igne instar vitri fundatur. Figurae istae ortum trahere videntur ab exhalationibus quibusdam in lapidis generatione ejus corpori se insinuantibus, ut in Pyrite fieri solet.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
