# Museum Wormianum 46.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 46.1 to 46.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/46.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/46.1

GYPSUM, Germanis Gips vel Spat! Italis Gesso, Gallis elu Plastre, lapis est albus, mollis Alabastri instar, qui cum leviter uritur, ex eo fit calx ista, quae Gypsum vocatur. Ex ipso Alabastro & aliis lapidibus, variorum colorum Gypsum confici potest, qui tamen omnes album colorem aequirunt, usti ubi fuerint. Usus ejus est ad statuas ingentes & laevissimas faciendas. Ex stupâ aut faeno semiformantur statuae, & tenui crustâ gypsi obducuntur ac formantur, ut mole in admirationem spectatores trahant. Ex eo quoque crustae obducuntur parietibus, variis sculpturis speciosae. Cum polline lapidum duriorum, pulvere plumbi & lacte, in veros lapides transit, & si colores adjiciantur, Marmor, pondere, nitore & colore imitatur quam maxime. Pictores ejus usum etiam habent: colores eo miscent, ex massa penicilla dura conficiunt, quibus pingunt absque humido: hoc vocant siccis coloribus pingere. In arte Medicâ etiam locum obtinuit. Adstringit enim, obstruit & emplasticum est, ad sanguinis eruptiones adhibetur; postquam enim madefactum est, lapidescit. Intro sumi non debet; nam inter venena, quae strangulant, recensetur. LAPIS BONONIENSIS, à quibusdam spongia Solis, ab aliis spongia Lunae, à quibusdam retinaculum luminis coelestis, lapis Illuminabilis, lapis Lucifer, lapis Casciarolanus, Pietra Strellina dictus; Phosphorus Kirkero. Invenitur hic lapis in quibusdam collibus propè Bononiam in monte Paterno, quatuor milliaribus ab urbe dissito: reperiri quoque in agro Tolfensi, ubi lapides Aluminis eruuntur, docet Kirkerus. Definit massam fossilem, gypso sulphureo seleniticam, multum Arsenici, Antimonii & Chalcanthi admistum habentem: Vix invenitur pugno major, nullam certam à Naturâ obtinuit figuram, colore variat, aliquando cinerei est, aliquando nigrioris, aliquando flavi, aliquando rubiginosi, aliquando subcoerulei, imo misti. Ratione materiae quatuor ejus genera observarunt. Quidam enim horum lapidum in latiusculas lamellas sunt scissiles, cortice pallente, modo scabro, modo laevigato; quidam strias habent in modum Stybii radiantes & candicantes. Quidam cortice vel laevi vel aspero, colore cinereo radiant, ubique striis vel rectis, vel obliquis, ad centrum tendentibus. Quidam ad dilatatum centrum stricti valde sunt & friabiles, colore nigricante.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
