# Museum Wormianum 47.1-4

Ole Worm, Museum Wormianum, 47.1 to 47.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/47.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/47.1

Quidam lumen substantiam & corpus esse existimarunt, & lapidem trahere lucem eâ ratione quâ Naphtha ignem & Magnes ferrum trahere solet. Quidam voluerunt lumen in hoc lapide coelestis & igneae substantiae qualitatem esse ac non secus ac alia omnia noctiluca in obscuro lucere. Quidam lapidem à lumine ambiente accendi secundum particulas seu atomos existimant, in quas assidue resolvitur. Athanasius Kirckerus lib. 3. de Magnete p. 505. concludit lapidem hunc calcinatum, siccitate suâ bibulâ, vapidum, lucis foeturâ gravidum, non secus ac spongia humorem vicinum combibere, atque intra poros recipere, ubi actuali frigiditate lapidis cogitur, arcteque cum propriis partibus tenuioribus copulatum, in unum corpus lucidum coalescit. Quia verò vapidum illud illuminatum lapidi adjunctum, à calce, cui permistum est, facile consumatur, lumen quoque, cujus dictum vapidum veluti vehiculum quoddam est, una cum vapido destrui necessum est. Qui fusiorem de hoc lapide vult tractatum, legat Clariss. Fortunium Licetum, qui ex professo hoc egit, Kirckerum loco citato, & Poterium. Mihi hic lapis est, tam crudus quam praeparatus. Crudum dono habeo Viri Clariss. D. Henrici Fuicenii, qui ex Italiâ secum detulit: Ovalis est figurae, compressus, scaber & inaequalis, coloris cinerei, micis splendentibus conspicuus: quâ parte politior, splendoris de se majorem fundit gratiam. Parvus licet sit, juglandis magnitudinem vix attingens, ponderosus tamen est, adeo ut 3v. cum dimidiâ aequet; odore est sulphureo instar Pyritis, talcosum quid prae se ferens. Praeparatum habeo pixidi inclusum, qui cum exactè calcinatus non videatur, frustula majora tessellata cineri seu calci permista ostendit, ac in superficie flavum quasi florem ostendit sine aliquo splendore, qui in frustis majoribus apparet. Quia vero effoetus jam est hic lapis, nec vim illam attrahendi lumen amplius ostendit, spectaculo hoc oculos auditorum pascere nequeo: quatuor enim effluxere anni, ex quo Bononiae calcinatus fuit, ut docet Epigraphe.

---

Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum.
